Procedure: preamble

Curia parliamenti tenta apud Edinburgh, vigesimo quartum diem mensis Julii anno Domini millesimo quingentesimo trigesimo octavo per dominos commissarios subscriptos, videlicet Georgeum, dominum Sancti Johannis, Magistrum Jacobum Foulis de Colintoun', clericum registri, Magistrum Adam Ottirburn' de Reidhall, milite, et Thoma Scott de Petgormo, justiciarie clericum, per commissionem supremi domini nostri regis specialiter deputatos, unacum Thoma Menyeis, deputato mariscalli, Patricio Baron', deputato constabularii, Johanne Perduven', serjando, et Johanne Andirson', judicatore.

  1. NAS, PA2/8, II, f.28r.