Procedure: production of commission

The quhilke day Sir Johne Scote of Scottistarvat, knycht, directour of our soverane lordis chancellarie, produceit the foirsaid commissione abovementionat wnder his hienes quarter seill, of the dait abonewritten, for fenceing and continoweing of the foirsaid parliament to the day wnderwritten, off the whilke commissione the tennor fallowes:

Carolus Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae Rex fideique defensor, omnibus probis hominibus suis ad quos presentes littre pervenerint salutem. Sciatis nos considerantes supremam curiam nostri parliamenti in vigesimum tertium diem mensis Julii instantis continuatam fuisse eandemque dicto die ob magnas et graves rationes bonum ecclesie et regni nostri tangentes commode teneri non posse sed vel prorogandam in novum aliquem diem vel affirmandam et declarandam esse currentem curiam parliamenti sicut nostro honori regnique nostri emolumento maxime expedire videbitur, idcirco fecisse et constituisse tenoreque presentium facere, constituere predilectos nostros consanguineos et consiliarios Joannem commitem de Traquair, nostrum summum thesaurarium, Robertum comitem de Roxburghe, nostri secreti sigilli custodem, Willielmum Mariscallii comitem, regni nostri mariscallum, Joannem comitem de Mar, Georgium comitem de Wintoun, Alexandrum comitem de Linlithgow, Joannem comitem de Lauderdaill, Archibaldum dominum Napar, et dilectos nostros familiares consiliarios dominos Thomam Hope de Craighall, nostrum advocatum, Willielmum Elphingstoun, nostrum justiciarium generalem, Joannem Hammiltoune de Orbestoune, nostre justitiarie clericum, et Archibaldum Stewart de Blakehall, milites, vel quoscunque eorum quinque aut tres, nostros commissionarios ad effectum subscriptum, cum potestate iis infra civitatem nostram de Edinburgh dicto vigesimo tertio die mensis instantis Julii in ordinario loco pro parliamentis nostris tenendis usitato conveniendi et ibidem dictam supremam curiam parliamenti secundum solemnitates in talibus casibus usitatas assigendi, tenendi et affirmandi et casu absentie quorumcunque necessariorum membrorum que parliamentis affirmandis adesse solebant alios in eorum locis creandi et substituendi, et immediate postea dictam curiam parliamenti in vigesimum sextum diem mensis Augusti proxime futuri prorogandi et continuandi vel aliter dictum parliamentum esse et fore currens declarandi prout dictis commissionariis bono publico et nostro servitio propagando expedire visum fuerit, idque adhibito assenssu et judicio dominorum nostri secreti concilii, et generaliter omnia alia et singula faciendi penes affirmationem dicti parliamenti vel prorogationem eiusdem seu declarationem currentie eiusdem prout in similibus casibus usitatum est cum omnibus solemnitatibus consuetis. Datum sub testimonio nostri magni sigilli apud Bervicum decimo octavo die mensis Julii anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo nono et anno regni nostri decimo quinto.

And therupoun askit instrumentes.

  1. NAS, PA2/22, f.2r.