Procedure: preamble

Parliamentum antedictum excellentissimi principis Caroli Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae regis fideique defensoris tentum apud Edinburgum vigesimo tertio die mensis Julii anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo nono per commissionarios subscriptos virtute commissionis sub testimonio magni sigilli de data apud Bervicum decimo octavo Julii anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo nono antedicto ad hoc specialiter constitutis, viz, Willielmum, comitem de Mershall, Archibaldum dominum Naper, dominum Thomam Hope de Craighall, militem, advocatum supremi domini nostri regis, dominum Guilielmum Elphinstone, militem, justiciarium generalem, commissionarios parliamenti antedicti, unacum Guilielmo Dicke de Braid, preposito de Edinburgh, Magistro Roberto Hay, advocato pro constabulari, Arthuro Straton, scriba, pro comite Mariscalli, Magro Joanne Nisbit, advocato, et deputato vicecomitatis de Edinburgh, et magistro Alexandro Fairlie adjudicatore.

Sectis vocatis et curia legittime affirmata.

  1. NAS, PA2/22, f.1v-2r.