Procedure: production of commission

The quhilke day Sir Thomas Hope, his majesties advocat abonenamit, produceit his hienes commissione under the quarter seall, quhairof the tennour falloueth:

Carolus Dei gratia magne Britannie, Francie et Hibernie rex, fideique defensor, omnibus probis hominibus suis ad quos presentes litere pervenerint salutem. Sciatis quia nos considerantes quod suprema nostra curia parliamenti nostri regni Scotie infra civitatem nostrum de Edinburgh decimo quinto die mensis Maii instantis cum continuatione dierum tenen' promulgata et indicta fuit, et nos diversis ingentibus rationibus moti nobiscum statuentes dictum nostrum parliamentum prorogandum secundum solemnem et ordinariam formam observatam infra dictum regnum nostrum, igitur fecimus et constituimus tenoreque presentium facimus et constituimus predilectos nostros consanguineos et consilearios Joannem comitem de Mar, Joannem comitem de Pearth, Alexandrum comitem de Galloway, Joannem comitem de Lauderdaill, Alexandrum dominum Elphinstone, Archibaldum dominum Naper et dominum Thomam Hope de Craighall, militem, nostrum advocatum, aut quoscunque tres eorum, nostros commissionarios ad effectum subtuspecificat, cum potestate iisdem vel quibuscunque tribus eorum conveniendi infra ordinariam parliamenti domum dicti regni nostri dicto decimo quinto die mensis Maii instantis et ibidem inchoandi, tenendi et affirmandi, dictum parliamentum secundum formam solemnitatem et ordinem usitatum in similibus casibus prius consuetum et casti [casu] absentie aliquorum necessariorum membrorum dicte supreme curie parliamenti alios in eorum locandi [locis] creandi, ordinandi et sustenandi et omnia alia gerendi que ad legittimam affirmationem dicte supreme curie parliamenti videbuntur necessaria et idonia. Ac immediate post affirmationem eiusdem volumus et mandamus nostris commissionariis aut aliquibus tribus eorum ut dictum est quatenus dictum parliamentum ad vigesimum tertium diem mensis Julii proxime sequentis prorogari et continuari faciant et omnia alia de jure et consuetudine dicti regni nostri ad prorogationem eiusdem necessaria prosequantur. Datum sub testimonio nostri magni sigilli apud Newcastle wndecimo die mensis Maii anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo nono et anno regni nostri decimo quinto.

Wpon the productione and reiding wherof and fenceing of the foirsaid parliament, the said Sir Thomas Hope asked actis and instrumentis.

  1. NAS, PA2/22, f.1r-1v.