Procedure: presentation of the king's commission

The quhilk day the said George, erle Marschell producit in presens of the haill estaittis now presentlie convenit the commissioun underwrittin, gevin under the great seall, of the date at Grenewitche, the sext day of Junii instant 1609, off the quhilk commissioun the tennoure followes:

Jacobus Dei gratia Magne Britannie Francie et Hibernie rex etc., fideique protector omnibus probis hominibus suis ad quos presentes pervenerint salutem. Cum in publicis regni nostri Scotie ordinum comitiis subsequentibus decimo quinto die mensis Iunii Edinburgi convocatis, quo pro maioribus et grauioribus nostris negotiis alibi impediti, nos in regia nostra persona interesse nequierimus, necesse sit vt ex illustrium dicti nostri regni nobilium numero aliquem elegamus qui regie nostre persone in dictis ordinum comitiis provinciam subeat, quique acta et statuta omnia cum generalia in reipublice commodum tum particularia in gratiam particularium virorum, per dictos regni ordines pro tempore convocatos ferenda nomine et authoritate nostra ratificet et approbet. Vnde nos pro singulari nostro in fidelissimum et predilectum nostrum consanguineum et consiliarium Georgium Mariscalli comitem dominum Keith affectu, proque multiplici fidelium obsequiorum et officiorum numero ab ipso in nos impenso, fecimus constituimus et ordinauimus sicuti per presentes hasce literas nostras facimus constituimus et ordinamus eundem nostrum consanguineum Georgium comitem Mariscalli nostrum commissionarium seu supremum procuratorem pro hisce proxime futuris regni nostri predicti ordinum comitiis solummodo. Ac damus et concedimus eidem nostram plenariam potestatem dicto officio vtendi et exercendi cum omnibus privilegiis respectibus ac pertinentiis huiusmodi officio competentibus, ac presertim prorogationis desertionis expirationis ac demum continuationis. Ad hec damus et concedimus per presentes prefato nostro commissionario nostram plenam et liberam potestatem suo consensu omnia acta statuta et decreta quecunque cum generalia tum particularia per dicti regni nostri ordinum status stabilienda aut statuenda ratificandi confirmandi et approbandi, omniaque alia et singula que per quondam Joannem comitem de Montrose nostrum supremum procuratorem in retroactis publicis comitiis post nostrum e dicto regno nostro decessum, seu per predilectum nostrum consanguineum et consiliarium Lennocie ducem nostrum supremum procuratorem in proximis committiis ibidem habitis acta fuerunt faciendi vtendi et exercendi. Ac declaramus per presentes adeo licitum et legitimum fore prefato mariscalli comiti nunc nostro commissionario seu supremo procuratori facere vti et exercere eadem omnia et singula in commissionibus alterutri eorum concessis contenta ac si per expressum et ad longum in hac nostra commissione inserta et contenta forent. Quare vniuersis et singulis quorum interest vel interesse poterit stricte precipimus et mandamus quatinus dicto nostro in hac parte commissionario seu procuratori nostro supremo in omnibus et singulis premissa tangentibus prompte pareant respondeant et intendant, sub omni pena que competere poterit in hac parte. In cuius rei testimonium hisce presentibus nostris literis magnum sigillum nostrum apponi precepimus. Apud regiam nostram de Grenewitche die sexto mensis Junii anno Domini millesimo sexcentesimo nono, et regni nostri annis quadragesimo secundo et septimo. Upoun the productioun of the quhilk commissioun, the said Erle Mairschaill askit instrumentis.

  1. NAS, PA2/17, f.27r-v.