Ratificatioun of the remissioun grantit to Schir Thomas Ker of Ferniherst, knicht

Oure soverane lord, with avise and consent of the thrie estatis of this present parliament, hes ratefiit and apprevit and, be the tennour heirof, ratefeis and apprevis the remissioun underwrittin, maid, gevin and grantit to Schir Thomas Ker of Farnihirst, knycht, and his servandis contenit thairin under the great seall, and decernis and declaris the same to have full strenth, force and effect in all tyme cumming, of the quhilk remissioun the tennour followis:

Jacobus Dei gratia Rex Scotorum omnibus probis hominibus suis ad quos present es litere pervenerint salutem. Sciatis quia nos cum avisamento dominorum nostri secreti consilii intelligentes ob varietatem et discensionem inter proceres huius regni nostri in tenera etate evenit ut ipsi proceres inter seipsos diversis factionibus divisi inierunt civile bellum idque diversis annis hinc inde prosequebantur omnimodis hostilitatibus ad eorum extraniam potentiam adversus alios utentibus sicuti inter extraneas nationes et inimicos extitisset, in quibus temporibus infelicissime evenit quod noster quondam charissimus avus Mattheus comes de Lennox pro tempore regens occisus erat in conflictu apud Sterling ubi dominus Thomas Ker de Farnihirst miles in societate erat sed, ut notum est, neque consulem prescientem vel inventorem dicte infelicis murthure fuisse, et quod eadem contra suam voluntatem integre commissa erat, ac nunc nos recordantes bonum et gratuitum servitim per dictum dominum Thomam et suos predicessores ante has tribulationes nobis et nostris nobilissimis progenitoribus tam in defensionem regni nostri adversum extraneorum inimicorum invasiones quam in assistentia serenissimorum principum huius regni in repressionem insolentie rebellorum et dissobedientium ipsorum subditorum prestitum, nos potius continuationem quam exitum domus et familie dicti domini Thome volentes, ac etiam pro aliis rationabilibus causis et considerationibus nos moventibus ad universalem obedientiam omnium nostrorum legiorum, et maiorem quietem et commoditatem reipublice tendentibus, igitur nos ex nostris gratia, misericordia et clementia specialibus moti cum avisamento dictorum dominorum nostri secreti consilii remisimus tenoreque presentium remittimus dicto domino Thome et Thome Ker de Caveris, Andree Crichtoun, Joanni Schaw de Tillicultrie, Johanni Ker de Karshesteris, Williamo Ainslie de Falaw, Georgio Pyill de Mylnhuich, Adamo Turnbill de Bullerwell, Thome Kirktoun, Joanni Pyill, Joanni Hall, Georgio Pyill de Lieraw, Williamo Hall, Williamo Weddell, Rodopho Ainslie de Thaksyid et omnibus aliis dicti domini Thome domesticis, tenentibus, seruitoribus, dependentibus, assistentibus et participantibus cum illo in dicto civili bello rancorem animi nostri sectam regiam et omnem actionem quem seu quas erga ipsos concepimus, habuimus, habemus, seu quovis modo habere poterimus pro arte et parte interfectionis quondam nostri charissimi avi et regentis pro tempore predicti infra burgum nostrum de Striviling quarto die mensis Septembris anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo primo commissi, et pro omnibus actione et crimine que desuper sequi vel ipsis vel eorum alicui inde imputari poterint, ac pro omnibus aliis actionibus criminibus proditionibus transgressionibus et offensis quibuscunque per dictum dominum Thomam vel aliquem personarum specialiter vel generaliter predictarum aliquo tempore diem date presentium precedente commissis et perpetratis (proditoria in nostram propriam personam, detestabili murthura et interfectione nostri quondam charissimi patris et quondam nostri charissimi regentis Jacobi comitis de Murray, incantatione, incestu tantummodo exceptis), et supra dictum dominum Thomam ceterasque personas suprascriptas sub firma pace et protectione nostra juste suscipientes firmiter inhibemus ne quis eis occasione predicte interfectionis ac omnium aliarum actionum, criminum, proditionum, transgressionum et offensionum quarumcunque antedictarum malum, molestiam, injuriam aut gravamen aliquod inferre presumat injuste super nostram plenariam forisfacturam aut mortem eis inferat sub pena amissionis vite et membrorum. In cuius rei testimonium has literas nostras remissionis pro toto tempore vite prefatarum personarum duraturas sub nostro magno sigillo eis fieri fecimus patentes apud Halieruidhous vicesimo sexto die mensis Nouembris anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo tertio Et regni nostri decimoseptimo.

  1. NAS, PA2/12, ff.130r-v.