Ratificatioun off the remissioun to the Erll of Huntlie

Oure soverane lord, with avise and consent of the thrie estatis of this present parliament, hes ratefeit and apprevit and, be the tennour heirof, ratifeis and apprevis the remissioun grantit and gevin be our said soverane lord under his hienes great seall to George, erll of Huntlie, lord Gordoun and Baidyenoch etc., in maner and forme underwrittin, and declaris and decernis the samyn to have full faith, strenth and effect in jugement and outwith in all tyme cumming, efter the forme and tennour of the samyn in all pointis, off the quhilk the tennour followis:

Jacobus Dei gratia rex Scotorum omnibus probis hominibus [suis]2 ad quos presentes litere pervenerint salutem. Sciatis quia nos intelligentes post diutinas disturbationes et civile bellum que in hoc nostro regno in nostra tenera etate evenerunt facta et conclusa fuit pacificatio apud burgum nostrum de Perth vigesimo tertio die mensis Februarii anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo secundo, ratificata et approbata in nostro parliamento apud Halieruidhous tento duodecimo die mensis Aprilis3 proxime sequentis in favorem quondam nostri consanguinei Georgii comitis de Huntlie domini Gordoun et Baidyenauch suorum hominum domesticorum amicorum seruorum vassalorum et tenentium continens certas exceptiones et limitationes que tanti ponderis et importantie judicate non absolute remittebantur Sed promissum fuit quicquid nostra charissima soror regina Anglie princeps in hoc seculo nobis tam consanguinitate et habitatione propinquior penes eadem auisaret et consuleret sed4 cum consensu nostri parliamenti pro nostra utilitate et universali obedientia totius regni nostri performari obseruari et perimpleri, et dicta nostra soror et consanguinea Anglie regina suo consilio et avisamento materiam nobismet remittens ad in hoc faciendum quod nobis conveniens appareret eo tempore quo ex etate et per leges et regni nostri consuetudinem gubernationem in nostra propria persona acciperemus, ac nunc favore omnipotentis dei gubernatione nostri regni in nostra propria persona accepta, et eadem per trium annorum spatium nunc preteritorum accepta et administrata, recordantes bonum fidele et egregium seruitium nostris nobilissimis progenitoribus per antecessores dilecti nostri consanguinei Georgii nunc comitis de Huntlie, domini Gordoun et Baidenauch etc., factum tam in defensione huius regni nostri contra forinsecorum inimicorum invasionem quam in assistentia supremorum principum huius regni nostrorum progenitorum predictorum in repressionem insolentie et rebellionis suorum rebellororum et inobedientium subjectorum pro quibus honorabilibus monumentis pro suis premiis et favoribus gaudent et possident, nos ob hec et desiderantes stabilitatem et continuationem antiquarum dominorum nostrorum nobilitatum et procerum de nostro sanguine seu stirpe processorum, ac moti ex nostri speciali gratia, misericordia et clementia ob etatem et innocentiam dicti nostri consanguinei Georgii nunc comitis de Huntlie infantis tempore dictarum disturbationum et civilis belli existentis, respectu etiam sue ardentis affectionis erga nos nostrumque servitium commodum et preservationem geste seu habite, cum avisamento et consensu dominorum nostri secreti consilii volumus et concedimus, ac pro nobis et nostris successoribus [pro] perpetuo declaramus quod beneficium dicte pacificationis est et erit omni tempore affuturo adeo ample et favorabiliter extensum et interpretatum in favorem dicti nostri consanguinei Georgii nunc comitis de Huntlie pro sua plena securitate et remissione de omnibus actionibus criminibus, proditionibus, transgressionibus et offensionibus cuiuscunque ponderis et qualitatis de quibus dictus quondam suus pater ex arte seu parte quouismodo fuit, seu sibi quovismodo ullo tempore preterito imputare potuisset absque omnibus exceptione, limitatione, restrictione seu reservatione temporum aut persone, ac sicuti eadem pacificatio ad primum prefato quondam suo patri per parliamentum simpliciter et absolute pro quibuscunque criminibus commissis dictam pacificationem precedentibus facta, acta, et ratificata extitisset, ac uti nos pro nobis et successoribus nostris declaramus eandem adeo validam et sufficientem dicto nostro consanguineo et sue posteritati suisse et fore pro omnibus proditionibus et offensis quibuscunque per dictum quondam suum patrem aut ullos alios progenitores aut per seipsum ullo tempore preterito diem date presentium precedentem commissis. Necnon nos pro nobis et successoribus nostris ratificavimus, approbavimus, et confirmavimus tenoreque presentium ratificamus, approbamus et affirmamus dictum nostrum consanguineum Georgium nunc comitem de Huntlie tanquam propinquiorem et legitimum heredem dicti quondam sui patris et aliorum suorum predicessorum quorumcunque quibus propinquior attingit, ac concedimus, decernimus et ordinamus quod ipse et eius posteritas ipsis et dicta sua posteritas et successores sui suisque agnatis et cognatis quibus ipse aut ipsi propinquiores de sanguinitate erint succedent in omnibus et singulis terris, hereditatibus, officiis, honoribus, dignitatibus et possessionibus et sua posteritas ipsis in eisdem succedere simili modo et adeo libere in omnibus sicuti nostri liegii quicunque poterint, non obstantibus quibusuis actis parliamenti seu secreti consilii aliisque legibus seu constitutionibus specialibus aut generalibus factis seu fiendis aut quibusuis provisionibus seu conditionibus specificatis in eisdem vel reservatione vel exceptione in dicta pacificatione limitata, que quovismodo in presentium contraria interpretari poterint. Super quibus nos pro nobis et successoribus nostris per presentes dispensamus ac etiam pro nobis et successoribus nostris nos ex nostris gratia et favore specialibus rehabilitamus, reponimus, restituimus et reintegramus prefatum nostrum consanguineum Georgium nunc comitem de Huntlie adversus omnes forisfacturas, processus et sententias quascunque pronunciatas, divulgatas et deductas contra prefatum quondam suum patrem quovismodo pro quibuscunque criminibus seu offensis per ipsum aut suos predicessores tempore elapso comissis, que prefato nostro consanguineo Georgio nunc comiti de Huntlie aut sue posteritati nullo modo ullo tempore affuturo imputari volumus. Insuper promittimus in verbo regio causare presentes in nostro proximo parliamento ratificari et approbari pro securitate et corraboratione premissorum in effectu et sufficiente validitate imperpetuum omni tempore affuturo stare seu permanere. In cuius rei testimonium presentibus magnum sigillum nostrum apponi precepimus apud Dalkeith decimo sexto die mensis Maii anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo primo regnique nostri anno decimo quarto.

  1. NAS, PA2/12, ff.129r-v.
  2. APS interpolation.
  3. This suggests a date for a parliament apparently held in April 1573 to ratify the pacification of Perth, concluded that February. No record of this parliament survives. See J. Goodare, 'The Scottish parliamentary records, 1560-1603' in Historical Research, 72 (1999), p.262.
  4. APS has 'hoc'.