[1389/3/6]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Nota puncta
Inspiciantur certo rotuli puncta sive articuli que primo et principaliter ordinati fuerunt tractari et determinari in parlemento sequente nisi inde venit.
[1389/3/7]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Parlementum
In parlemento regis apud monasterium Sancte Crucis de Edynburgh' incepto in fine mensis Marcii anno gracie etc., octogesimo nono et continuato in mense Aprilis sequente.
[1389/3/8]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Secundo die mensis Aprilis predicti fuit in ipso parlemento decretum quod cancelliarius liberando domino Malcolmo de Dromund litteras saisine de capella regis de foresta de Selkirk per retornationem inquisitionum que ab ipsa capella emanaverant quibus non fuit in retornatione debite nec ad plenum responsum negligenter erravit,† et per negligenciam in hoc fecit minus juste. Et quod ideo hoc debuit retractari et eciam indilate effecualiter revocari per litteras sub magno sigillo regis, sicut retractatum est et revocatum per decretum parlementi; et quod quicquid actum est aut erit per hoc, tam in saisine liberatione facta vel facienda quam aliter quovismodo, per quemcunque nullius est et nullius erit roboris vel valoris, sed penitus hic in pleno parlemento irritum et inane decernitur, nec alicui parti debere vel posse prejudicium aliquod generare.
[1389/3/9]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Item eodem die ibidem decretum fuit quod non obstante donatione vel traditione illa quam rex fecit nuper domino Malcolmo de Dromund de officio sive de administratione in officio vicecomitis de Roxburgh', prout declaratum est in parlemento, rex habet et tenetur deputare unum alium in ipso officio administraturum quousque ille, vel aliquis alius, jus habuit ad ministrandum in ipso officio, ut lex requirit. Et quod quicquid per huiusmodi donationem vel traditionem actum est vel erit inane et irritum et nullius valoris est et fore decernitur per declarationem ipsius parlementi. Et quod super isto decreto debent dari littere per cancellarium sub magno sigillo regis.
[1389/3/10]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Item eodem die ibidem in parlemento presentata fuit quedam cedula pro parte domini Malcolmi de Dromund continens quod ipse petebat copias querimoniarum, sique presentate fuerint ibidem de ipso seu contra ipsum, ut ipse posset advisari et facere responderi ad eas per suos actornatos, ex quo tunc non potuit personaliter comparere ut dicebat; et quod nulla talis querimonia determinaretur quousque ad eas suum daret responsum. Et quod liberarentur sibi in scriptis nomina eorum qui electi sunt ad billas illas determinandas. Responsum fuit et datum per decretum parlementi, primo quod fiet facultas suis actornatis inspiciendi billas querelarum, si quas sint tradite contra ipsum, et hoc scilicet ibidem in curia parlementi et non alibi. Secundo quod non debent sibi tradi nomina illorum electorum etc., sed quod sui actornati videant eos ibi in curia parlementi, et eos removeant quos ibi viderint sibi suspectos per modum quo debent. Et tercio quod ne ad huiusmodi determinationem neque ad aliqua alia ipsum tangentia aliter procederetur quam exegerit ordo juris.
[1389/3/11]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Consequenter dictus dominus Malcolmus, sepe vocatus ad comparendum in ipso parlemento, tandem per suos actornatos fuit excusatus quod, quia timebat gravamen inferri persone sue si personaliter accederet, petiit a domino comite de Fyf, custode, securitatem sibi dari et fieri ut fit indempnis et non gravatus necque per viam juris nec aliter, veniendo, morando et redeundo. Ad quod ipse dominus custos plane respondit quod, ex quo tunc fuit ibi parlementum regis tentum ad quod et in quo deberet fieri justicia cuiquam conquerenti, in casu quo ipse predictus dominus Malcolmus tunc vellet personaliter comparere ibidem ad petendam sibi justiciam fieri a quocunque, et similiter ad respondendum secundum leges regni parti de ipso conquerenti secundum legem communem, prompte et libenter sibi dabit et faciet securitatem sufficientem, quod erit indempnis et omnino non gravatus pro tempore parlementi, nisi fuerit per viam et in forma juris. Et exposuit ipse custos viva voce expresse ibidem quod hoc idem sibi prius concesserat variis vicibus, mittendo sibi ad castrum de Edynburgh' per constabularium ipsius castri, et idem profferendo fieri cum testibus tempore dicti parlementi, publice et aperte. Et aliam securitatem dare sibi aut facere tunc ibidem non debuit de ratione vel de jure.
[1389/3/12]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Item ordinatum est ibidem et decretum quod cum fuerit consideratum per tres communitates quod justiciaria ex parte boreali aque de Forth' non poterit commode teneri de presenti sine sufficienti potencia, rebus se habentibus ut nunc, dominus Murdacus Senescalli filius et heres domini comitis de Fyf sit ibi justiciarius pro uno anno, dummodo dictus dominus pater suus administrari sibi faciat sufficientem potenciam et consilium. Quod se facturum ipse dominus comes ibidem efficaciter repromisit.
[1389/3/13]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Item ordinatum est ibidem quod dominus comes de Fyf, qui electus est custos regni, percipiat per manus camerarii, vel eius deputati, per annum, de custuma, ratione sui officii custodis ad suas expensas et onera quas et que habet supportare in ipso officio dum in eo steterit, mille marcas. Ita quod se non intromittat ulterius de pecunia regis causa dicti officii.