[1389/3/1]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Est autem memorandum quod hii subscripti articuli ordinati sunt per consilium regis tractandi, videlicet, per tres status regni in parlemento apud Sconam incepto vicesimo nono die Marcii et continuato in mense Aprilis sequente per usque in terciumdecimum diem eiusdem.
[1389/3/2]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Primus articulus est quod in ipso parlemento, primo et principaliter ordinetur super justicia facienda per totum regnum, tam in generali quam in speciali, tam in superioribus quam in inferiobus partibus, per justiciarios, vicecomites et alios ministros fideles et sufficientes, ut reprimantur transgressores per legem communem et puniantur sine exceptione personarum quarumcumque.
Et debet punctus iste distingui et specificari per speciales articulos per tres communitates in tractando.
[1389/3/3]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Secundus punctus, ad ordinandum de repressione inimicorum.
[1389/3/4]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Quartus punctus, quid et qualiter faciendum iam fuerit quam ad confederatos nostros, consideratis considerandis.
[1389/3/5]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Quintus, quod ordinetur, provide, discrete et utiliter de moneta habenda pro communi utilitate.