[A1371/1]*[print] [email] [cite] [following]
Anno ab incarnacione Domini millesimo trecentesimo septuagesimo primo, die vicesimo sexto mensis Marcii apud Sconam, Robertus senescallus Scotie, comes de Stratherne, nepos inclite memorie domini Dauid de Bruys regis Scotie illustris nuper defuncti, coronatus et inunctus fuit in regem per reverendum in Christo patrem dominum Willelmum de Laundelys, episcopem Sancti Andree. Quibus coronationi et inunctioni interfuerunt domini prelati, comites et barones ac alii nobiles subscripti cum magna multitudine populi ex omni parte regni Scotie congregata.