1612, 12 October, Edinburgh, Parliament

Parliamentary Register

[12 October 1612]

Prima dies parliamenti

Procedure: preamble

Parliamentum excellentissimi principis Jacobi Dei gratia Magne Britannie Francie et Hybernie regis fideique defensoris tentum et inchoatum apud Edinburgum duodecimo die mensis Octobris anno Domini millesimo sexcentesimo duodecimo, per hos commissionarios subscriptos viz Georgium archiepiscopum Sanctiandree, Joannem archiepiscopum Glasguensem, Petrum episcopum Abirdonensem, Joannem comitem de Mar, Robertum comitem de Lawithiane, Jacobum dominum Torphechin, Joannem dominum Thirlstane, dominum Jacobum Fowlis de Colingtoun militem, dominum Jacobum Dundas de Arnestoun militem, dominum Joannem Leirmonth de Balcomye militem, dominum Dauidem Carnagye de Kynnard militem, Jacobum Nisbit et Georgium Fowlis burgenses de Edinburgh, Joannem Lokheart burgensem de Air, et Alexandrum Rutherfurd burgensem de Abirdene, unacum Alexandro Stobo pro constabulario, Jacobo Stewart pro mariscallo, Magistro Roberto Leirmonth pro vicecomite de Edinburgh, et Dauide Hammyltoun adiudicatore. Sectis vocatis, curia affirmata.

  1. NAS, PA2/18, f.1r. Back