Ratificatioun in favouris of Alexander, erle of Dunfermeling, lord chancellar

Oure soverane lord and estaittis of this present parliament hes ratefeit and approvin and confermit and, be the tennour of this present act, ratifeis, appreves and confermis the twa chartouris underwrittin; the ane thairof maid be oure soverane ladie, the quenis majestie, with express consent, assent and authoritie of oure said soverane lord, his hienes darrest spous, and hir majesteis counsaillouris, under subscryveris thairof, to Alexander, erle of Dunfermeling, chancellar of this realme of Scotland, stylit in the said infeftment, Alexander Seytoun, lord Urquhard, and his airis maill thairin specefeit, makand, constituand, creatand and ordinand the said noble lord and his saidis airis maill undoubtit and irrevocable keiparis, gardianes or constabillis of the palace of Dunfermeling, and utheris specialie enumerat in the said chartour maid thairupoun, and for keiping thairof disponand and assignand to the said Alexander, lord Urquhard and his foirsaidis, for his fie in the said office, the particular teyndscheves and utheris expressit in the said chartour maid thairupoun, as the samin of the date the fyftene day of Februar, the yeir of God jM vC fourscoir sextene yeiris in the self at mair lenth proportis; and the uther of the saidis twa chartouris maid be oure said soverane ladie, with consent foirsaid, to the said Alexander, erle of Dunfermeling, stylit in the said chartour Alexander, lord Urquhart, and his airis thairin mentionat, off all and haill the heretable officeis of baillarie and justiciarie of the lordschip and regalitie of Dunfermeling, lyand upoun the southsyd of the watter of Forth and of all and sindrie landis of the lordschip and regalitie of Dunfermeling, rowmes, possessiounes and teyndscheves thairin contenit, disponit to him for his fie of the saidis offices of baillierie and justiciarie, as the said chartour maid thairupoun of the date the tuentie day of the said moneth of Februar jM vC fourscoir sextene yeiris in the self at mair lenth proportis, in all and sindrie heidis, pointis, articlis, clauses and circumstances thairof; and decernis and ordinis the saidis tua chartouris to be sufficient and valiable richtis and titillis to the said Alexander, erle of Dunfermeling and his airis mentionat thairintill for the peciable bruiking and joising of the saidis offices and possessing of the landis, teyndis, feis and utheris dueteis particularlie mentionat in the saidis chartouris without ony stope, truble or impediment to be maid to him and his foirsaidis thairanent upoun ony occasioun bigane, present or to cum, and eftir the forme and tennour of the saidis twa chartouris in all pointis. And forsamekle as be ane act maid in the threttene parliament haldin be oure soverane lord upoun the tuentie ane day of Julii jM vC fourscoir threttene yeiris and the 189 act of that parliament, the haill landis, lordschippis, houses, castellis, biggingis, teindis, fruittis, rentis, commoditeis and quhatsumevir utheris pertening to the said abbay and monasterie of Dunfermeling ar specialie annexit to the crowne, as the said act it self dois mak large recorde; thairfoir oure said soverane lord and estaittis foirsaidis has dissolvit and, be the tenuour of this present act, expreslie dissolvis the foirsaid annexatioun contenit in the said act insafar as the samyn may be in onywayes extendit to the saidis heretable offices of baillerie and justiciarie and constabularie abonespecefeit, or to the landis, rowmes, possessiounes, teyndis or utheris dueteis enumerat in the said tua chartouris disponit to the said nobill lord and his foirsaidis in maner thairin contenit for his fie in the saidis offices. And oure said soverane lord and estaittis decernis, declairis and ordanis this present dissolutioun of the said annexatioun, quhilk is maid alanerlie in this pairt thairof and sua far as concernis the saidis tua chartouris and contentis thairof respective as said is, and na farder, to stand in all tyme cumming and to be of full force and effect to the said Alexander, erle of Dunfermeling and his airis specialie designit in the saidis tua chartouris for the peciable bruiking and possessing of the saidis offices, feis, dueteis and utheris disponit respective be the saidis tua chartouris and ather of them, quhilkis ar nocht nor sall nocht be comprehendit in the said annexatioun, bot sall be and ar alluterlie excludit thairfra and exceptit furth of the said act sua that the samin sall remane sure and valiable to the said Alexander, erle of Dunfermeling and his foirsaidis for now and evir, eftir the forme and tennour of the saidis twa chartouris maid thairupoun in all pointis, nochtwithstanding of the said annexatioun and without ony danger or querrell to insew thairupoun, and als nochtwithstanding of quhatsumevir uther act, law or constitutioun maid in ony tyme bigane, or quhilkis may be heireftir maid in ony tyme cumming, quhilkis may derogat to the validitie of the saidis tua chartouris or ather of them in haill or in pairt of the samin, dispensand thairwith and with the effect thairof for now and evir; and decernis and declaris this present ratificatioun, dissolutioun and exceptioun fra the said annexatioun to be alse valiable, sufficient and effectuall in all respectis as gif the samin had bene maid and done in parliament at the verie tyme of the making of the said act of annexatioun of the said abbacie or of befoir or as gif the said exceptioun and ratificatioun had bene specialie and expreslie insert in the said act of annexatioun; and thairfoir, and for the better corroboratioun of the saidis tua chartouris and establisheing of the indoubtit richt of the saidis offices and feis and utheris thairin contenit in the persone of the said Alexander, erle of Dunfermeling and his airis contenit in the samin, oure soverane lord and estaittis ordanis the saidis tua chartouris to be ingrossit ad longum in this present act, off the quhilkis respective the tennour followes:

Anna Dei gratia regina Scotorum ac domina dominii de Dunfermeling vniuersis et singulis hanc cartam visuris vel audituris salutem in domino sempiternam. Cum totum et integrum dominium de Dunfermeling ac omnes et singule baronie dominia terre et predia ac lacus eiusdem cum omnnibus et singulis ecclesiis capellis decimis garbalibus et aliis decimalibus Minutis que perprius olim abbatibus commendatariis et conventui monasterii de Dunfermeling pertinebant dum monasterium esset eidem monasterio annexatis et incorporatis nobis heredibus nostris inter illustrissimum et serenissimum principem Jacobum Dei gratia regem Scotorum dilectissimum nostrm coniugem et nos legitime procreatis seu procreandis quibus deficientibus legitimis et propinquioribus heredibus dicti serenissimi regis quibuscunque datum et concessum sit, per quamquidem concessionem sicuti totius dominii predicti ita est etiam totius monasterii ac palatii eidem adiacentium cum omnibus edificiis hortis et pomariis infra precinctum eiusdem monasterii sitis plenariam investituram accepimus, et nos considerantes quam sit necessarium predictum palatium nostrum de Dunfermeling ac edificia omnia eidem pertinentia sarta tecta custodiri, pomarios ac hortos infra septa ac muros dicti nostri palatii diligenter coli ne negligentia et tractu temporis labascant, quod in eiusmodi palatiis sepe fieri contingit, nisi diligenter cura habeatur, ac eidem palatio edificiis et hortis diligens et prudens custos adhibeatur et constituatur, pari etiam cura et sedulitate omnes et singulos lacus nostros iacentes in dominio nostro et vicecomitatu de Fyf custodiri convenit, ne errones et vagabundi pisces in dictis lacubus geniti seu gignendi depredentur, nos igitur premissorum intuitu authoritate et consensu dicti illustrissimi et serenissimi principis necnon consiliariorum nostrorum subscribentium precedente diligenti tractatu vtilitate nostra heredum et successorum nostrorum predictorum in hac parte vndique preuisa, noveritis nos fecisse constituisse creasse et ordinasse ac presentis carte per tenorem facere constituere creare et ordinare dilectum nostrum consiliarium Alexandrum Seytoun dominum de Urquhard presidem consilii et sessionis dicti supremi domini nostri regis et heredes suos masculos de corpore suo legitime procreatos seu procreandos, quibus deficientibus Willielmum Seytoun de Kylismure militem fratrem eius germanum et heredes suos masculos de corpore suo legitime procreatos vel procreandos, quibus omnibus deficientibus heredes masculos dicti Alexandri domini de Urquhard quoscunque cognomen et arma de Seytoun gerentibus, nos veros indubitatos et irreuocabiles custodes guardianos seu constabularios dicti palatii nostri de Dunfermeling et capitalis messuagii dominii eiusdem, cum vniuersis et singulis domibus edificiis hortis pomariis infra muros et precinctum eiusem; ac etiam omnium et singulorum lacuum subscriptorum in dominio predicto nostro de Dunfermeling et infra vicecomitatum de Fyf iacentium viz Lochfittie Blaikloch [...]; necnon omnium et singulorum aliorum lacuum dicto nostro dominio de Dunfermeling spectantium et pertinentium iacentium in dicto vicecomitatu de Fyf cum postestate et facultate dicto Alexandro predicto nostro consiliario heredibus et successoribus suis antedictis per seipsos et eorum deputatos pro quibus respondere tenebuntur predictum nostrum palatium domus edificia hortos seu pomaria infra septa antedicta custodiendi, ianitores seu portarios dicti nostri palatii constituendi et remouendi, hortulanos et alios eius generis seruos visitandi et corrigendi, necnon predictos lacus et pisces in iisdem nunc et in futurum existentes ad usum nostrum et successorum nostrorum disponendi et si opus fuerit cymbas in dictis lacubus imponendi quoties expediens videbitur, omnesque alios quibus ius nullum competit in dictis lacubus ab omni piscatione in iisdem lacubus arcendi, operarios in edificatione vel refectione dicti palatii et edificiorum eiusdem latomos scilicet fabros lignarios tegularios et alios quoscunque eiusmodi operibus qui in posterum laborabunt visitandi et corrigendi (si ita res postulat), quo sumptibus nostris et successorum nostrorum palatium nostrm sartum et tectum conseruari possit, pro quaquidem custodia guardia seu constabularia dicti nostri palatii cum pertinentiis et lacuum prefatorum nos cum consiliis et authoritate antedictis dedimus concessimus disposuimus et assignavimus atque adeo presentium tenore damus concedimus disponimus et assignamus antedicto Alexandro domino de Vrquhard heredibus suis masculis suprascriptis pro suo feodo in dicto officio guardiani seu constabularii suprascripto omnes et singulas decimas garbales terrarum nostrarum de Mastertoun et Petloware dicto nostro dominio de Dunfermeling incorporatarum et iacentium in dicto vicecomitatu de Fyf cum omnibus firmis et devoriis earundem, necnon cum potestate libera facultate et omnimodo nostro iure dictas decimas garbales antedictarum terrarum a colonis et tenentibus earundem levandi et percipiendi ac quoties opus fuerit literas inhibitionum promulgandi et publicandi et pro dictarum decimarum garbalium spoliatione (si res ita exigat) coram competenti iudice litem seu lites movendi et debito sine terminandi, non secus ac nos ipsi possemus ante confectionem presentis carte nostre; tenendum et habendum dictum officium custodie guardie seu constabularie dicti nostri palatii de Dunfermeling cum vniuersis et singulis domibus edificiis hortis pomariis infra muros et precinctum eiusdem ac etiam omnium et singulorum lacuum suprascriptorum, cum dictis decimis garbalibus dictarum terrarum nostrarum de Maister towne et Pitlevar, tanquam pro feodo dicti officii dicto Alexandro domino de Vrquhart et heredibus suis masculis antedictis de nobis et heredibus nostris inter nos et dictum supremum nostrum dominum regem procreatis seu procreandis, quibus deficientibus heredibus et successoribus dicti supremi domini nostri regis quibuscunque, in feodo et hereditate imperpetuum, cum omnibus et singulis iuribus privilegiis vtilitatibus ac commoditatibus ad dictum officium custodie guardie seu constabularie pertinentibus spectantibus seu iuste spectare valentibus sine retinemento impedimento vel obstaculo quocunque. Reddendo inde annuatim dictus Alexander dominus de Vrquhart heredes sui masculi antedicti nobis heredibus et successoribus nostris antedictis seruiciĀ“um dicti officii, vnacum denario argenti apud dictum nostrum palatium in die festi penthecostes nomine albe firme si petatur tantum, pro omni alio onere exactione questione seu demanda que de dicto officio cum decimis garbalibus antedictis per quoscunque iuste exigi poterint quomodolibet vel requiri. Et nos vero cum consensu et authoritate antedictorum heredes nostri et successores prescripti predictum officium custodie guardie et constabularie, vnacum prefatis decimis garbalibus dictarum terrarum de Mastertoun et Petloware tanquam pro feodo dicti officii prefato Alexandro domino de Vrquhard et heredibus suis masculis prescriptis in omnibus et per omnia forma pariter et effectu vt premissum est contra omnes mortales warrantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus. Insuper dilectis nostris Jacobo Harper [...] et vestrum cuilibet coniunctim et diuisim balliuis nostris in hac parte specialiter constitutis salutem. Vobis precipimus et mandamus quatenus visis presentibus indilate statum sasinam hereditariam pariter et possessionem corporalem realem et actualem prefati officii custodie guardie et constabularie dicti nostri palatii de Dunfermeling cum vniuersis et singulis domibus edificiis hortis pomariis infra muros et precinctum eiusdem ac etiam omnium et singulorum predictorum lacuum, cum omnibus et singulis decimis garbalibus terrarum nostrarum de Mastertoun et Petlovare cum omnibus firmis ac devoriis earundem decimarum tanquam pro feodo dicti officii prefato Alexandro domino de Vrquhart vel suo certo actornato latori presentium per traditionem clavium dicti nostri palatii de Dunfermeling, apud idem palatium nostrum, que stabit et sufficiens erit sasina pro omnibus tam dictis officio decimis garbalibus quam lacubus superius ad longum specificatis secundum tenorem antescripte carte nostre tradatis et deliberetis seu alter vestrum tradat deliberet et haberi faciat et hoc nullo modo omittatis. Ad quod faciendum vobis et vestrum cuilibet coniunctim et diuisim balliuis nostris in hac parte antedictis nostram plenariam et irreuocabilem tenore presentium committimus potestatem. In cuius rei testimonium presentibus manu nostra manibusque supremi domini nostri regis in signum sui ad premissa consensus ac predictorum nostrorum consiliariorum subscriptis sigillum nostrum appendi curavimus. Apud Halyrudhous decimo quinto die mensis Februari anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo sexto, et regni supremi domini nostri regis anno trigesimo. Sic subscribitur Jacobus R[ex] Anna R[egina] Maister Johne Lyndsay Blantyre, maister almussar M T Hamyltoun Maister Jacobus Elphingstoun

Followes the uther chartour:

Anna Dei gratia regina Scotorum ac domina totius et integri dominii de Dunfermeling uniuersis ac singulis hanc cartam visuris vel audituris salutem in domino sempiternam. Cum illustrissimo domino nostro regi coniugi nostro charissimo ac nostris consiliariis maxime necessarium et expediens sit compertum, vt balliuis hereditariis pro iusticia administranda in omnibus et singulis terris regalitatis et dominii nostri de Dunfermeling iacentium ex parte australi aque de Forth, vassallis nostris incolis et inhabitantibus earundem ordinetur et constituatur prout abhinc multis retro annis balliuus hereditarius constitutus fuit qui ius dicere vasallis tenentibus incolis et inhabitantibus omnium et singularum aliarum terrarum dominiorum et predictorum eiusdem nostri dominii et regalitatis de Dunfermeling ex parte boreali dicte aque de Forth idque magno emolumento et commodo dicti nostri dominii et regalitatis et nos cum consensu et authoritate dicti illustrissimi principis coniugis nostri deliberatione etiam habita desuper cum consiliariis nostris et ad plenum persuasi de fideli seruicio nobis temporibus retroactis post nostrum in hoc regno Scotie appulsum per predilectum nostrum et confisum consiliarium Alexandrum Seytoun dominum de Vrquhart presidem consilii dicti supremi domini nostri regis multipliciter impenso et in posterum impendendo, consideratis idoneis animi dotibus eiusdem quibus munus balliuo hereditario dicte regalitatis incumbenti prudenter et legitime obire possit, hoc insuper cognito nobis et dicto illustrissimo principi coniugi nostro quod nuper Dauid Durie de eodem indubitatus balliuus hereditarius omnium et singulorum baroniarum prediorum et dominiorum dicti nostri dominii et regalitatis de Dunfermeling ex dicta boreali parte aque de Forth iacentium, accedente etiam consensu Roberti Durie filii sui et heredis apparentis totum ius et titulum quod ipse habuit in dicto balliatu feodis accedentibus et casualitatibus eidem pertinentibus per resignationem in manibus nostris factam in fauorem dicti Alexandri domini de Vrquhart et heredum suorum masculorum rite et legaliter factam pro ingentibus pecuniarum summis transtulerit, et ex ea translatione idem Alexander consiliarius noster pro se et heredibus suis subscriptis per nos legitime in eodem balliatu investitus sit, et postremo intelligentes dictum nostrum consiliarium et heredes suos masculos in regimine et iurisdictione omnium et singulorum nostrorum hominum tenentium et vassallorum totius et integri predicti nostri dominii et regalitatis vbicunque iacent infra regnum Scotie promptiores futuros et denique post receptas magnas pecuniarum summas a predicto nostro consiliario pro causis infrascriptis ac in nostram vtilitatem conversis. Noveritis igitur nos cum expressis consensu assensu et authoritate antedictis dedisse concessisse hereditarie dimisisse et hac presenti carte nostra confirmasse necnon tenore presentium dare concedere hereditarie dimittere et hac presenti carta nostra confirmare prefato Alexandro Seytoun domino de Vrquhart et heredibus masculis de corpore suo legitime procreatis seu procreandis, quibus deficientibus Willielmo Seytoun de Kylismure militi fratri suo germano et heredibus suis masculis de corpore suo legitime procreatis seu procreandis, quibus omnibus deficientibus heredibus masculis dicti Alexandri domini de Vrquhard quibuscunque cognomen et arma de Seytoun gerentibus, totum et integrum hereditarium officium balliuatus et iusticiarie dominii nostri ac regalitatis de Dunfermeling et omnium et singularum terrarum prediorum et possessionum quarumcunque ad predictum dominium nostrum spectantium iacentium vbicunque locorum infra regnum Scotie ex australi parte aque et ftuminis de Forth ac fecisse constituisse et ordinasse tenoreque presentium facere constituere et ordinare dictum Alexandrum dominum de Vrquhart et heredes suos masculos suprascriptos nostros veros legitimos et indubitatos et irreuocabiles hereditarios balliuos et iusticiarios dicti nostri dominii et regalitatis infra bondas predictas, necnon dedisse concessisse disposuisse et assignasse, tenoreque presentium cum expressis consensu et authoritate quibus supra damus concedimus disponimus et assignamus antedicto Alexandro domino de Vrquhard et heredibus suis masculis suprascriptis omnes et singulas nostras decimas garbales villarum et terrarum nostrarum de Stanyhill et Quhythill cum pertinentiis dicto nostro dominio de Dunfermeling incorporatas iacentes ex dicta australi parte aque et fluminis de Forth infra regalitatem nostram de Dunfermeling et vicecomitatum de Edinburgh tanquam pro feodo dicti officii balliuatus et iusticiarie, cum omnibus firmis et deuoriis earundem, necnon cum potestate libera facultate et commodo nostro iure dictas decimas garbales antedictarum terrarum respectiue a colonis et tenentibus earundem levandi et recipiendi ac quoties opus fuerit literas inhibitionum promulgandi et publicandi et pro dictarum decimarum garbalium spoliatione (si res ita exigerit) coram competenti iudice litem seu lites movendi et debito fini terminandi, non secus ac nos ipsi possemus ante confectionem presentis carte nostre, monendo etiam et precipiendo feodifirmariis tenentibus firmariis et possessoribus predictarum terrarum memorato Alexandro domino de Vrquhart eiusque heredibus supradictis de iisdem annuatim (vt premissum est) prompte et expedite respondere et obedire, cum plenaria potestate memorato Alexandro domino de Vrquhart et suis heredibus masculis supradictis curias dicti nostri dominii et regalitatis de Dunfermeling super omnes et singulas terras dominia predia possessiones et alia quecunque intra limites prescriptos vel aliquam eorundem partem toties quoties opus fuerit seu expediens videbitur, tenendi assigendi affirmandi et easdem continuandi pro iusticie administratione feodifirmariis tenentibus et occupatoribus prenominatarum terrarum et aliarum prescriptarum ac aliis quorum interest secundum tenorem ordinemque iuris et personarum ordinem pro criminibus et condemnatis et iustificatis eschaetis levandi et percipiendi dimidiam partem earundem ad suos proprios usus applicandi et alteram dimidiam partem nobis nostrisque successoribus nostris eorumve camerariis pro tempore existentibus colligendi importandi et earundem nobis heredibus et successoribus nostris rationem reddendi; necnon curiarum dicti dominii nostri et regalitatis de Dunfermeling intra bondas prescriptas bludwetas et amerciamenta levandi et intromittendi ac pro eisdem namandi et destringendi et easdem ad suos proprios usus et commoda pro suis laboribus applicandi, prefatosque feudifirmarios tenentes et occupatores dictarum terrarum prediorum et possessionum coram quibuscunque iudicibus spiritualibus seu temporalibus intra Scotie terminos pro quibuscunque actionibus criminibus seu causis arrestatos et accusatos ad privilegia et libertatem dicti nostri dominii et regalitatis, et ad curies eiusdem balliuatus et iusticiarie replegiandi et reducendi, cautionem de collerauch pro iusticia partibus conquerentibus ministrandi concedendi et inveniendi, deputatos balliuos seu iusticiarios vnum vel plures sub ipsis non minoris authoritatis status et conditionis qua principales, vnacum clericis seriandis adiudicatoribus ac omnibus aliis officiariis et membris curie creandi et deputandi, et eorum iuramenta pro fideli iusticie administratione recipiendi pro quibus respondere tenebuntur, assisas inquisitores ac testes ad comparendum coram ipsis sub penis iuris citari summoneri caussandi et generaliter omnia alia et singula dicendi faciendi gerendi et exercendi que ad officia dicti hereditarii balliuatus et iusticiarie pertineri dignoscuntur, vel que nosmet facere potuissemus si personaliter interessemus, ratum gratum firmum ac stabile habentes et habituri totum et quicquid dicti nostri balliui rite duxerint faciendum in premissis cum omnibus et singulis libertatibus commoditatibus proficuis ac suis pertinentiis ad prefatum officium hereditarii balliuatus et iusticiarie spectantibus seu iuste spectare valentibus quomodolibet in futurum, libere quiete plenarie integre honorifice bene et in pace sine aliquo impedimento contradictione reuocatione aut obstaculo. Tenendum et habendum totum et integrum antedictum officium hereditarium balliuatus et iusticiarie dominii nostri ac regalitatis suprascriptorum infra bondas supra mentionatas, vnacum predictis decimis garbalibus levandis et percipiendis in villis et terris nostris suprascriptis pro suo feodo vt premittitur concessis et assignatis cum omnimoda iurisdictione, omnibus et singulis privilegiis vtilitatibus commoditatibus et casualitatibus eiusem modo et forma supra particulariter mentionatis, prefato Alexandro domino de Vrquhard heredibus suis masculis de corpore suo legitime procreatis seu procreandis, quibus deficientibus dicto Willielmo Seytoun suo fratri germano et heredibus masculis de corpore suo legitime procreatis seu procreandis, quibus omnibus deficientibus heredibus masculis dicti Alexandri domini Vrquhart quibuscunque hereditarie, de nobis et heredibus nostris inter dictum supremum dominum nostrum regem et nos legitime procreatis vel procreandis, quibus deficientibus de heredibus et successoribus dicti supremi domini nostri regis quibuscunque, in feodo et hereditate imperpetuum. Reddendo inde annuatim prefatus Alexander dominus de Vrquhart suique heredes suprascripti nobis heredibus et successoribus nostris antedictis debitum seruitium in dicto officio balliuatus et iusticiarie secundum tenorem nostre presentis carte facultatis et infeofamenti, prout de iure reddere tenebuntur, necnon vnum denarium argenti annuatim ad festum penthecostes nominie albe firme si petatur tantum, pro omni alio onere exactione questione seu demanda que de predicto balliuatus et iusticiarie officio cum feodo et aliis eiusdem suprascriptis exigi poterint quomodolibet vel requiri. Insuper dilectis nostris Jacobo Richardsoun de Smetoun et vestrum cuilibet coniunctim et diuisim balliuis nostris in hac parte specialiter constitutis salutem. Vobis et vestrum cuilibet firmiter precipimus et mandamus quatenus visis presentibus indilate statum sasinam hereditariam pariter et possessionem realem actualem et corporalem prefati officii hereditarii balliuatus et iusticiarie dicti dominii et regalitatis nostre de Dunfermeling infra bondas prescriptas cum omnibus et singulis decimis garbalibus predictarum terrarĀ“ et villarum nostrarum de Stenehill et Quhythill cum omnibus firmis earundem decimarum tanquam pro feodo dicti officii, prefato Alexandro domino de Vrquhart vel suo certo actornato latori presentium per traditionem libri curiarum prefati dominii ac regalitatis intra easdem bondas (que stabit et sufficiens erit sasina, pro omnibus tam officii dicti balliuatus et iusticiarie quam decimis garbalibus superius specificatis), apud pretorium de Mussilburt secundum tenorem antescripte carte nostre tradatis et deliberetis seu alter vestrum tradat et deliberet vel haberi faciat et hoc nullo modo omittatis. Ad quod faciendum vobis et vestrum cuilibet coniunctim et diuisim balliuis nostriis antedictis cum consensu assensu et authoritate quibus supra nostram plenariam et irreuocabilem committimus potestatem. In cuius rei testimonium presentibus manu nostra manibusque dicti serenissimi regis ac coniugis nostri charissimi consiliariorumque nostrorum in signum eorum ad premissa consensus et assensus suprascriptis sigillum nostrum appendi curavimus. Apud Halyrudhous vicesimo die mensis Februarii anno Domini millesmo quingentesimo nonagesimo sexto, et regni supremi domini nostri regis anno trigesimo. Subscribitur Jacobus R[ex] Anna R[egina] Maister Johne Lyndsay Blantyre Maister Jacobus Elphingstoun Maister T. Hamyltoun maister almosser.

  1. NAS, PA2/16, f.89r-91v. Back