Ratificatioun to the Lord Boyid of his infeftmentis

Oure soverane lord, now after his aige of tuentie fyve yeiris, with avise of the estaitis of this realme, ratifies, apprevis and, for his majestie and his successouris, perpetuallie confermis the charter and infeftment maid and grantit be his majestie efter his aige foirsaid to his hienes trustie cousinge, Thomas, lord Boyd, in lyfrent for all the dayis of his lyftyme, and to Robert, maistir of Boyid, his eldest sone and apperand air in fie heretablie, his aris maill and of talyie respective and successive undirwrittin, off all and sindrie the landis, lordschip and leving of Boyd underspecefiit, contening the particular landis, lordschip and baronie and utheris efterspecefiit, mentionat in the said infeftment under the great seall of the dait at Haliruidhous, the xij day of Januar, the yeir of God jM vC fourscoir ellevin yeiris, in all and sindre pointis, pasis, articles, clausis, immunities, privilegeis, liberties and circumstances quhatsumevir thairin contenit; and decernis and declaris for his majestie and his successouris foirsaidis that the samyne infeftmentis is, and salbe, in all tyme cuming effectuall, guid, valide and sufficient to the said Thomas, lord Boyid, during all the dayis of his lyvetyme and efter his deceis to the said Robert, maistir of Boyd, his aris maill, tailyie and assignais specefiit thairin, for the peceable bruiking and joysing of the foirsaidis landis, lordschip and leving, with all liberties and privilegies contenit in the same infeftment, perpetuallie and in all tyme cuming, according to the tennour and substance thairof in all pointis, nochtwithstanding his majesties revocatioun maid in this present parliament, or to be maid in ony tyme heireftir or ony utheris his hienes actis, lawis, statutis or constitutionis generall or speciall maid ofbefoir to the prejudice or dirogatioun thairof, or ony of the liberties or privilegis expressit in the same, under the quhilk the said infeftment, nor na pairt thairof, sall nevir be comprehendit be na maner of way, and that act of parliament be maid and extendit heirupoun in maist ample and dew forme, with command in the same to the clerk of register to insert the said infeftment and chartour at lenth thairin ad perpetuam rei memoriam in dew forme as effeiris, off the quhilk infeftment the tennour followis:

Jacobus Dei gratia rex Scotorum omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis salutem. Sciatis nos nunc post nostram etatem viginti quinque annos completam, dedisse concessisse disposuisse et presenti carta nostra confirmasse predilecto nostro consanguineo Thome domino Boyid in libero tenemento seu vitali redditu pro omnibus sue vite diebus, ac Roberto magistro de Boyd, euis filio seniori et heredi apparenti, in feodo hereditarie, heredibusque masculis et tallie respective et successive subscriptis, omnes et singulas terras, dominium et baronias respective postea specificatas, cum castris fortaliciis maneriebus hortis pomariis molendinis multuris piscationibus lie outsettis, partibus pendiculis, brasinis silvis annuis redditibus annexis connexis, tenentibus tenandriis libere tenentium serviciis advocationibus donationibus, et juribus patronatus ecclesiarum et capellaniarum earundem cumque omnibus et singulis suis pertinentiis, jacentibus in balliatu de Cuninghame et infra vicecomitatum de Air, viz totas et integras terras dominium et baroniam de Kilmarnok cum castro turre fortalicio manerie, hortis pomariis molendinis multuris silvis piscationibus, lie outsettis partibus pendiculis annexis connexis, tenentibus tenandriis, libere tenentium serviciis advocatione donatione et iure patronatus ecclesiarum et capellaniarum earundem ac omnibus et singulis suis pertinentiis, totas et integras terras et baroniam de Dalry cum manerie earundem, hortis pomariis molendinis multuris silvis piscationibus partibus pendiculis, annexis connexis tenentibus tenandriis libere tenentium servitiis, advocatione donatione et jure patronatus ecclesiarum et capellaniarum earundem et omnibus suis pertinentiis eidem spectantibus et pertinentibus, totas et integras terras et baroniam de Kilbryid, cum manerie earundem, hortis pomariis molendinis, multuris silvis piscationibus lie outsettis partibus pendiculis annexis connexis tenentibus tenandriis et libere tenentium serviciis, advocatione donatione jure patronatus omnibusque suis pertinentiis supra exprimatis; totas et integras terras de Flatt, cum molendinis piscationibus aliisque supra mentionatis eisdem spectantibus et pertinentibus, totas et integras terras de Monfod cum earundem pertinentiis, totas et integras terras de Ryvisdaill Mure cum manerie et aliis supraspecificatis eisdem spectantibus; totas et integras terras de Nodisdaill cum molendino earundem aliisque supra mentionatis ad huiusmodi spectantibus et pertinentibus, ac etiam totas et integras decem marcatas terrarum de Portincors et Ardneill cum turre fortalicio manerie, ac omnibus et singulis partibus pendiculis et earundem pertinentiis, ac etiam totas et integras tres libratas terrarum de Giffertland alias nuncupatas Nethertoun cum manerie hortis pomariis et molendinis earundem cum astrictis et aliis multuris eisdem spectantibus; totas et integras sex mercatas terrarum de Braidschaw cum earundem pertinentiis; necnon totas et integras duas mercatas terrarum de Knokindone omnes antiqui extentus ut premissum est jacentes, cum omnibus et singulis suis partibus pertinentiis tenentibus tenandriis et libere tenentium servitiis earundem terrarum; quequidem omnes et singule predicte terre, dominium et baronie respective supradicte cum suis castris turribus fortaliciis maneriis hortis pomariis molendinis multuris piscationibus lie outsettis partibus pendiculis silvis annuis redditibus annexis connexis tenentibus tenandriis libere tenentium servitiis advocatione donatione et iure patronatus ecclesiarum beneficiorum capellanias earundem cum omnibus et singulis earundem pertinentiis supra exprimatis prefato Thome Boyid perprius hereditarie pertinuerunt, per ipsum et predicessores suos de nobis et nobilissimis nostris progenitoribus tanquam principibus et senescallis Scotie immediate tente, et quas idem per suos legittimos procuratores suo nomine ad hoc specialiter constitutos literasque suas patentes per fustum et baculum ut moris est in manibus nostris, tanquam in manibus domini sui superioris earundem apud Haliruidhous sursum reddidit pureque et simpliciter resignavit cum omnibus jure titulo interesse iuris clameo proprietate et possessione que et quas in eisdem habuit habet seu quovismodo habere poterit in futurum omnino quiete clamavit imperpetuum, pro hoc novo nostro infeofamento more subsequente et non aliter huiusmodi dando; insuper nos pro bono fideli et gratuito servitio nobis et nobilissimis nostris progenitoribus per prefatum Thomam dominum Boyid et predicessores suos temporibus retroactis prestito et impenso ac certis pecuniarum summis nomine compositionis nostro thesaurario nomine nostro persolutis proque aliis causis rationabilibus et considerationibus nos moventibus, ex nostris certa scientia et proprio motu, de novo damus concedimus et pro nobis et successoribus nostris pro perpetuo confirmamus dicto Thome domino Boyid in libero tenemento seu vitali redditu pro omnibus sue vite diebus, necnon sepefato Roberto magistro de Boyid eius filio seniori et heredi apparenti in feodo hereditarie, heredibusque masculis et tallie postea mentionatis, totas et integras prelibatas terras, dominium et baroniam de Kilmarnok, cum castro turre fortalicio manerie hortis pomariis molendinis, multuris, silvis piscationibus, lie outsettis, partibus pendiculis annexis connexis tenentibus tenandriis libere tenentium servitiis advocatione donatione et jure patronatus ecclesiarum et capellaniarum earundem et omnibus suis pertinentiis eisdem spectantibus et pertinentibus, totas et integras terras et baroniam de Dalry cum manerie earundem hortis pomariis molendinis multuris silvis piscationibus lie outsettis, partibus pendiculis annexis connexis, tenentibus tenandriis et libere tenentium servitiis advocatione donatione et jure patronatus ecclesiarum et capellaniarum earundem et omnibus suis pertinentiis eisdem spectantibus et pertinentibus; totas et integras terras et baroniam de Kilbryd cum manerie earundem hortis pomariis molendinis multuris silvis piscationibus, lie outsettis partibus pendiculis annexis connexis tenentibus tenandriis et libere tenentium servitiis advocatione donatione et jure patronatus omnibusque suis pertinentiis supra exprimatis; totas et integras terras de Flatt cum molendinis piscationibus aliisque supra exprimatis huiusmodi spectantibus et pertinentibus; totas et integras terras de Monsod cum pertinentiis; totas et integras terras de Ryvisdaill Mure cum manerie et aliis supraspecificatis huiusmodi spectantibus et pertinentibus; totas et integras terras de Noddisdaill, cum molendino earundem et aliis suprascriptis eisdem spectantibus et incumbentibus; ac etiam totas et integras decem mercatas terrarum de Portincors et Ardneill cum turre fortalicio manerie ac omnibus et singulis partibus pendiculis et earundem pertinentiis; totas et integras tres libratas terrarum de Giffertland alias nuncupatas Nethertoun, cum manerie hortis pomariis molendinis earundem cum astrictis et aliis multuris huiusmodi spectantibus; totas et integras sex mercatas terrarum de Braidschaw cum earundem pertinentiis; totas et integras duas mercatas terrarum de Knokindone omnes antiqui àxtentus, jacentes ut supra cum omnibus et singulis partibus pendiculis tenentibus tenandriis et libere tenentium servitiis earundem, ac etiam omnes et singulas particulares villas et terras subtus specificatis, quequidem sunt proprie partes et pertinentiis terrarum et baroniarum infrascriptarum, viz totas et integras quinque mercatas terrarum de Aslos et quinque mercatas terrarum de Meynfurde, que sunt proprie partes ac pertinentia antedicte baronie de Kilmarnok; necnon totas et integras sex mercatas terrarum de Lyne vulgo nuncupatas Croftisfute et tres mercatas terrarum de Lyne vulgo vocatas Croftisheid, que sunt proprie partes et pertinentia dicte baronie de Dalry, una cum omnibus jure titulo interesse iuris clameo tam petitorio quam possessorio, que seu quas nos pro nobis aut predicessoribus vel successoribus nostris tanquam regibus seu Scotie principibus ad easdem aut aliquam earundem partem census firmas proficua aut devorias earundem de quibuscunque annis vel terminis praeteritis aut futuris habuimus, habemus, seu quovismodo habere vel clamare poterimus aut poterint, ratione eschete forisfacture varde nonintroitus releuii recognitionis purprusionis, disclamationis bastardie ultimi heredis infeofamentorum sasinarum seu retornatuum reductionis revocationum specialium vel generalium tentionum minime ostensionis negationis seu resignationis solvere aut agere ulla jura vel servitia de antedictis terris dominio, baronia et aliis suprascriptis, seu qualibet ipsarum parte debita aut requisita aut que de eisdem exigi potuissent, vel ob quamcunque aliam rationem causam seu occasionem praeteritam diem date presentis carte nostre precedentem, aut quodcunque jus et titulum, unde prelibate terre, dominium baronie, aliaque superius recitata aut alieque earundem partes census firme proficua vel devoria earundem nobis nostris predicessoribus vel successoribus pertinuerunt pertinent seu pertinere poterint, ob quamcunque causam vel occasionem praeteritam; renunciando quieteclamando, exonerando, disponendo, et transferendo eadem totaliter, a nobis et successoribus nostris, prenominatis Thome domino Boyd et Roberto magistro de Boyd suo filio antedicto, heredibusque suis masculis et tallie inferius mentionatis, una cum omnibus actione jure causa clameo et lite, que nos predicessores aut successores nostri habuimus habemus seu quovismodo habere vel clamare poterimus in et ad pronominatas terras dominium baronias advocationes donationes, aliaque superius contenta vel ullam ipsarum partem census firmas proficuas et devorias earundem preteritas et futuras, pro quibuscunque actione et causa preteritis; ac similiter renunciando pro nobis et successoribus nostris, omnes actiones nonintroitus erroris et recognitionis, aliosque processus quoscunque impetratos seu intentatos, aut que impetrari seu intentari poterunt per nos predicessores vel successores aut nostrum aliquem nostros thesaurarios aut advocatos nostris nominibus contra prefatum Thomam dominum Boyd, dominum Robertum magistrum de Boyd suum filium aut aliquos ipsius heredes masculos et tallie inferius mentionatos super antedictis terris dominio baroniis aut quibuscunque aliis superius expressis, necnon inhibentes et interdicentes nostris advocatis presentibus et futuris eorumque deputatis ab omni vocatione et prosequutione earundem et de suis officiis in hac parte, et similiter inhibendo et interdicendo dominis nostri consilii ac sessionis omnibusque aliis judicibus et officiariis, ab omni processu et decisione in eisdem ac de suis officiis similiter in hac parte, cum pacto de non petendo, ac cum supplemento omnium defectuum tam non nominatorum quam nominatorum, quos tanquam pro expresso in hac presenti carta nostra habere volumus, et numquam actionem litem aut questionem desuper mouebimus in futurum; et preterea nos pro causis suprascriptis de novo erigimus unimus annectimus incorporamus et creamus omnes et singulas prelibatas terras dominium baronias cum pendiculis earundem supradictis, aliisque supraspecificatis, cum suis castris, turribus fortaliciis maneriebus hortis pomariis molendinis multuris, silvis piscationibus lie outsettis, partibus pendiculis annuis redditibus annexis connexis tenentibus tenandriis libere tenentium servitiis, advocatione donatione et jure patronatus ecclesiarum capellaniarum et beneficiorum earundem, omnibusque earundem pertinentiis superius exprimatis, in unum liberum dominium et liberam baroniam omnibus temporibus futuris dominium et baroniam de Kilmarnok nuncupandum; ac etiam volumus et concedimus ac pro nobis et successoribus nostris decernimus et ordinamus quod castrum et maneries de Kilmarnok principale erit messuagium dicti dominii et baronie, et quod unica sasina nunc et omnibus temporibus futuris per prefatum Thomam dominum de Boyd et suum filium antedictum, heredes masculos et tallie inferius mentionatos, apud idem principale messuagium capienda, stabit et sufficiens erit sasina pro omnibus et singulis terris dominio baroniis castris turribus fortaliciis maneriebus molendinis, silvis piscationibus annuis redditibus partibus pendiculis, annexis connexis tenentibus tenandriis, libere tenentium servitiis, advocationibus donationibus et juribus patronatus ecclesiarum, beneficiorum et capellaniarum earundum, omnibusque suis partibus pendiculis et pertinentiis supra expressis et pro qualibet parte earundem, absque aliquibus aliis specialibus vel particularibus sasinis de eisdem, apud aliquam partem alium vel locum earundem in futurum sumendis, non obstante quod in simul contigue non jacent, penes que nos pro nobis nostrisque predictis presentis carte nostre per tenorem nunc et pro perpetuo dispensamus; ulterius nos pro specialibus amore et favore quos gerimus et habemus erga predictum Thomam dominum Boyid ac pro policiis et edificationibus in lie Kirktoun de Kilmarnok jacentibus infra dictam baroniam earundem et vicecomitatum nostrum predictum, habitantium pro asiamento et hospitatione nostrorum legiorum eandem frequentantium tenore presentis carte nostre infeodamus, erigimus et creamus ac facimus dictam villam nuncupatam lie Kirktoun de Kilmarnok ac terras eiusdem cum pertinentiis in liberum burgum baronie imperpetuum, omnibus temporibus futuris, burgum seu villam de Kirktoun de Kilmarnok nuncupandum, ac damus et concedimus incolis et inhabitatoribus dicti burgi, presentibus et futuris, plenariam partem facultatem et liberam partem vinum ceram pannum laneum et linneum, latum et strictum, ac alias mercantias quascunque in eodem emendi et vendendi, ac pistores brasiatores laniones carniumque et piscium macellarios et omnes alios artifices ad liberum burgum baronie spectantes in dicto burgo habendi et tenendi; et etiam concedimus quod sint liberi burgenses in prefato burgo, et quod ipsi cum consensu dicti Thome domini Boyd dicti magistri de Boyd sui filii et heredis apparentis, heredumque masculorum et tallie infrascriptorum, potestatem habeant annuatim in futurum, balliuos et officiarios pro dicti burgi regimine et gubernatione eligendi, et quod dicti burgenses et inhabitatores eiusdem in eodem habeant et teneant unam crucem foralem et forum hepdomadatim die Sabbathie et liberas nundinas annuatim vigesimo die mensis Octobris per octavos eiusdem duraturas, cum plenaria potestate prefato Thome domino Boyd et filio suo antedicto, heredibusque masculis et tallie inferius mentionatis, terras suas prefate ville de Kilmarnok adjacentes in toto vel in parte in particatas burgales pro edificationibus et domibus super eisdem fiendi in feudifirma assedandi et locandi, cum omnibus tholoniis custumis privilegiis et libertatibus, ad liberas nundinas et liberum burgum baronie spectantibus seu quouismodo spectare valentibus in futurum, similiter et adeo libere sicuti aliquis burgus baronie infra hoc regnum nostrum per nos seu nostros predicessores infeodatur; tenendas et habendas totas et integras prelibatas terras dominium et baroniam de Kilmarnok cum castro turre fortalicio manerie, hortis pomariis, molendinis multuris silvis piscationibus lie outsettis partibus pendiculis annexis connexis tenentibus tenandriis libere tenentium servitiis, advocatione donatione et jure patronatus ecclesiarum et capellaniarum earundem, omnibusque et singulis suis pertinentiis; totas et integras dictas terras et baroniam de Dalry cum manerie earundem hortis pomariis molendinis multuris silvis piscationibus partibus pendiculis, annexis connexis, tenentibus tenandriis libere tenentium servitiis, advocatione donatione et jure patronatus ecclesiarum et capellaniarum earundem ac omnibus suis pertinentiis, totas et integras terras et baroniam de Kilbryd cum manerie earundem hortis pomariis molendinis multuris silvis piscationibus partibus pendiculis annexis connexis tenentibus tenandriis libere tenentium servitiis advocatione donatione jure patronatus ecclesiarum et capellaniarum earundem ac omnibus suis pertinentiis supra mentionatis; totas et integras terras de Flatt cum molendinis piscationibus aliisque superius mentionatis huiusmodi spectantibus et pertinentibus; totas et integras terras de Monfod, cum suis pertinentiis; totas et integras terras de Ryvisdaill Mure cum manerie, aliisque supradictis; totas et integras terras de Nodisdaill cum molendino earundem aliisque superius specificatis huiusmodi spectantibus; ac etiam totas et integras decem mercatas terrarum de Portincors et Ardneill cum turre fortalicio manerie, omnibusque et singulis partibus pendiculis et earundem pertinentiis; totas et integras tres libratas terrarum de Giffertland alias nuncupatas Nethertoun cum manerie hortis pomariis et molendinis earundem cum astrictis et aliis multuris eisdem spectantibus; totas et integras sex mercatas terrarum de Braidschaw cum earundem pertinentiis, et similiter totas et integras duas mercatas terrarum de Knokindone, omnes antiqui extentus ut promissum est, jacentes cum omnibus et singulis suis partibus pendiculis, tenentibus tenandriis et libere tenentium servitiis earundem omnibusque suis pertinentiis super expressis; necnon omnes et singulas particulares villas et terras superius specificatas, que sunt proprie partes et pertinentia terrarum et baroniarum supra mentionatarum, viz totas et integras dictas quinque mercatas terrarum de Aslos, quinque mercatas terrarum de Monyfurd, totas et integras sex mercatas terrarum de Lyn vulgo nuncupatas Croftisfute, et tres mercatas terrarum de Lyn vulgo vocatas Croftisheid, cum omnibus suis pertinentiis, prefato Thome domino Boyid, in libero tenemento siue vitali redditu, pro omnibus ipsius vite diebus, et sepefato Roberto magistro de Boyid suo filio seniori et heredi apparenti in feodo et hereditate ac heredibusque masculis de corpore suo legittime procreandis, quibus deficientibus, Thome Boyid suo fratri germano, et heredibus masculis de corpore suo legittime procreandis, quibus deficientibus Adamo Boyid etiam suo fratri germano et heredibus masculis de corpore suo legittime procreandis, quibus deficientibus, aliquibus aliis heredibus masculis de corpore proprio dicti Thome domini de Boyd ad huc legittime procreandis aliquo tempore suum obitum precedente, heredibusque masculis de corporibus suis legittime procreandis, quibus deficientibus Roberto Boyd de Badinhaith, fratri germano dicti Thome domini Boyd et heredibus masculis, de corpore suo legittime procreandis, quibus deficientibus, Adamo Boyid de Penkill et heredibus masculis de corpore suo procreatis vel procreandis, quibus omnibus (quod absit) deficientibus, propinquioribus et legittimis heredibus masculis dicti Thome domini Boyd quibuscunque cognomen et arma de Boyd gerentibus, viz, predictum burgum seu villam de Kirktoun de Kilmarnok, de nobis et successoribus nostris tanquam principibus et senescallis Scotie in libero burgo in baronia, et prefatas reliquas terras dominium et baronias cum pendiculis earundem suprascriptis, aliisque terris particulariter superius specificatis cum suis castris turribus fortaliciis maneriebus hortis pomariis, molendinis multuris piscationibus lie outsettis partibus pendiculis, silvis annuis redditibus, annexis connexis tenentibus tenandriis libere tenentium servitiis, advocationibus donationibus et juribus patronatus ecclesiarum beneficiorum et capellaniarum earundem, omnibusque suis pertinentiis supra exprimatis, de nobis et successoribus nostris predictis, tanquam principibus et senescallis Scotie ut prefertur, in feodo et hereditate imperpetuum, in uno libero dominio liberaque baronia ut promissum est, per omnes rectas metas suas antiquas et divisas, prout jacent in longitudine et latitudine, in domibus edificiis boscis planis, moris, marresiis, viis semitis, aquis stagnis, rivolis pratis pascuis et pasturis, molendinis multuris et eorum sequelis, aucupationibus venationibus piscationibus, petariis turbariis carbonibus carbonariis cuniculis cuniculariis columbis columbariis, fabrilibus brasinis brueriis et genestis, silvis nemoribus et virgultis, lignis tignis lapicidiis lapide et calce, cum curiis, placitis hereyeldis bludwittis, et mulierum marschetis, exitibus amerchiamentis, eschaetis, dominicarum curiarum, cum furca fossa sok sak thole thame infangtheif, outfangtheif pit et gallous cum communi pastura, libero introitu et exitu, cum liberis forrestis in omnibus locis ubi silue sunt et fuerunt infra prelibatas terras, cum privilegio forrestarum curiarum exitibus amerciamentis et eschetis earundem, et lie wraik wert wair et vennysoun, cum omnibus et singulis privilegiis libere baronie et liberarum forrestarum, ac cum omnibus aliis et singulis libertatibus commoditatibus proficuis et asiamentis ac justis suis pertinentiis quibuscunque tam non nominatis quam nominatis, tam subtus terra quam supra terram procul et prope, ad predictas terras, dominium et baronias cum universis suis pertinentiis spectantibus seu juste spectare valentibus quomodolibet in futurum, libere quiete plenarie integre honorifice bene et in pace simili modo et adeo libere, in omnibus et pro omnia, sicuti dictus Thomas dominus Boyd suique predicessores easdem tenuerunt, et possiderunt, de nobis et successoribus nostris, tanquam principibus et senescallis Scotie ante dictam resignationem. Reddendo inde annuatim prefatus Thomas dominus Boyd durante vita sua, et post eius decessum dictus Robertus magister de Boyd, eius filius et heres apparens, heredesque sui masculi et tallie respective superius nominati, nobis et successoribus nostris tanquam principibus et senescallis Scotie, jura et servitia nobis et predicessoribus nostris ante dictam resignationem debita et consueta, secundum tenorem antique infeodationis earundem. In cuius rei testimonium, huic presenti carte nostre nostrum magnum sigillum apponi precipimus; testibus predilectis nostris consanguineis et consiliariis Johanne domino Hammiltoun commendatario de Abirbrothok, Wilhelmo Angusie comite domino Douglas et Abirnethie etc., Georgio comite Mariscalli domino Keith etc. regni nostri mariscallo, dilectis nostris familiaribus consiliariis Johanne domino Thirlestane etc. nostro cancellario, Domino Ricardo Cokburne juniore de Clerkingtoun nostro secretario, Valtero priore de Blantyre nostri secreti sigilli custode, Alexandro Hay de Eister Kennet nostros rotulorum registri ac consilii clerico, domino Johanne Cokburne de Ormistoun milite, nostre justiciarie clerico, et magistro Wilhelmo Scott de Grangemaistir nostre cancellarie directore. Apud Haliruidhous duodecimo die mensis Januarii anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo primo et regni nostri vigesimo quinto.

  1. NAS, PA2/14, ff.86v-89r. Back
  2. Written in margin: 'P'. Back
  3. Sic, in error. Should be 'Grangemuir'. Back