[1424/38]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Actum parliamenti serenissimi principis domini Jacobi Dei gracia regis Scotorum illustris, tenti apud villa de Perth vicesimo sexto die mensis Maii cum continuatione dierum anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo quarto et regni sui decimo nono. Comparentibus coram rege et tribus statibus regni sui dompno Willelmo Broun, monacho de Dunfermelyn, gerente se pro priore de Coldyngham ex parte una, et dompno Willelmo Drakis, monacho de Dunelm' Anglico, pro priore de Coldinghame etiam se gerente parte ex altera, perlectisque cartis et evidenciis utriusque partis et suis alleganciis et rationibus hinc inde auditis per presides parliamenti, declaratum fuerat et decretum quod dictus dompnus Willelmus Drakis fuit et est in possessione legittima dicti prioratus de Coldinghame, cum juribus et pertinentiis suis, sed quia dictus prioratus adustus erat per Anglicos et destructus, preceptum fuit et injunctum per dominum regem et suum consilium eidem dompno Willelmo Drakis quod dictum prioratum reperari faciat et divinum servicium juxta facultates eiusdem et redditus debite supportari. Datum sub testimonio magni sigilli dicti domini regis ad instanciam dicti dompni Willelmi Drakis, apud Perth secundo die mensis Junii annis Domini et regni dicti regis supradictis.