Legislation

Actum consilii generalis domini Roberti, ducis Albanie, comitis de Fife et de Menteith, regni Scotie gubernatoris, tenti apud Perth, xxo die mensis Martii anno Domini jM iiijC xvmo et gubernationis sue decimo. Comparens in consilio coram domino gubernatore nobilis vir dominus Johannes Ross de Halkhede miles, petiit instanter a dicto domino gubernatore terras suas de Waltrestoun cum pertinentiis jacentes in constabularia de Linlithgow, alias, ut asseruit, per dominum gubernatorem resignatas sibi ad plegium liberari, quas terras cum pertinentiis tenere se clamavit in feodo et hereditate, producens super hoc cartam suam et confirmationem regiam super eandem in forma debita. Quibus lectis et intellectis decrevit consilium dictas terras cum pertinentiis eidem liberari debere ad plegium, quod dominus gubernator ex decreto consilii statim fecit per traditionem cuiusdam fusti quod tunc in manu tenuit salvo tamen jure cuiuslibet. Dat' sub testimonio magni sigilli domini gubernatoris ad instanciam dicti domini Johnannis Ross, apud Perth decimo die mensis Octobris anno Domini millesimo quadringentesimo decimo octavo et gubernationis sue decimo tercio.

  1. NAS, Register of the Court of Session, CS5/18 (2), f.91r. Printed in A. A. M. Duncan, 'Councils General, 1404-1423', SHR, xxxv (1956), 132-43, 141. Back
  2. NRA(S), 1100, Bundle 695. Printed HMS, xiv, app. iii, Roxburghe (1894), pp.15-16, no. 24. Back

Actum consilii generalis domini Roberti ducis Albanie comities de Fyfe et de Menteth ac regni Scotie gubernatoris, tenti apud Perth in mense Marcii anno Domini millesimo quadringentesimo decimo quinto et gubernationis sue decimo, penes querelam domini Willelmi de Cockburne, militis, clamantis se tenentem domini nostri regis ratione sponse sue, filie et heredis quondam Waltero de Sancto Claro, militis, de terris baronie de Sesworth infra vicecomitatum de Roxburgh, in quibus terris baronie predicte asseruit dictam sponsam suam per brevia cancellarie domini regis debita intrasse et in possessione legitima perstitisse, licet alias Willelmus de Douglas de Aldroxburgh, miles, asserens dictam baroniam de Sesworth de ipso teneri in capite, ipsos Willelmum de Cokburne et sponsam suam in possessione sua perturbaverit minus juste. Quemquidem Willelmum de Douglas, militem, fore dominum superiorem dicte baronie de Sesworth idem Willelmus de Cokburne pro se et sponsa sua predicta, sepius, ut asseruit, disclamabat, prout tunc coram dominis de consilio publice disclamavit, requirens cum instancia debita prefatum dominum gubernatorem et suum consilium sibi super premissis de oportuno remidio provideri. Cuius quidem Willelmi de Cokburne, militis, audita querela lectisque cartis infeodationis dictarum terrarum recolende memorie dominorum Roberti primi et Roberti secundi regum Scottorum sigillis suis roboratis, domini de consilio decreverunt quod idem dominus gubernator superioritatem baronie predicte de Sesworth per vicecomitem de Roxburgh in manus suas recognosci faciat indilate, dictumque Willelmum de Cokburne tanquam tenentem regis ratione dicte sponse sue in possessione dictarum terrarum suarum manuteneat et defendat; quodque dictum Willelmum de Douglas militem qui est in transmarinis partibus ut refertur si et quando ad partes venerit per suas literas patentes summoneri faciat quod compareat ad certos diem et locum calumpnie domini nostri regis et sue super purpresture predicta debite responsurus. Datum sub testimonio magni sigilii dicti domini gubernatoris apud Perth vicesimo die mensis Marcii anno quo supra.

  1. NAS, Register of the Court of Session, CS5/18 (2), f.91r. Printed in A. A. M. Duncan, 'Councils General, 1404-1423', SHR, xxxv (1956), 132-43, 141. Back
  2. NRA(S), 1100, Bundle 695. Printed HMS, xiv, app. iii, Roxburghe (1894), pp.15-16, no. 24. Back