[Copy of the king's letter to the queen of Sweden in favour of the Prince Elector Palatine]

The copy of kingis lettre to the Quene of Swedin in favours of the Prince Elector Palatyne

Carolus Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae rex fidei defensor etc., serenissimae ac potentissimae principi Christinae Dei gratia Suecorum, Gothorum, Vandalorumque reginae principi Finlandiae, ducissae Aesthoniae, Careliae et Ingriae dominae, sorori et consanguineae nostrae charissimae, salutem et omnis prosperitatis incrementum. Serenissima princeps, soror et consanguinea charissima, satis superque innotuerat Christiano orbi et vicinis principibus e tot annorum misera experiencia nullum operae pretium facturos nos cum domo Austriaca, pro asserenda causa Palatina, pacatis consiliis aut repetitis legationnibus, nihilominus nos, post tot iteratas frustrationes hoc dedimus intercessioni charissimi avunculi serenissimi Daniae regis, ut superiori aestate, ad comitia imperii Ratisbonae indicta legatum nostrum transmitteremus si non alio, hoc saltem effectu: ut cum posteriora prioribus convenirent quod maxime verisimile erat, et multo magis iam obtinuit tunc novissima haec legatio et illis obfirmatae in malo, et injustae usurpationis, et nobis laesae iam nimium patientiae ultimum experimentum esset, sed cum nobis certa stet sententia charissimi nepotis causam non negligere, aut lentis ipsam amplius prosequi consiliis, non dubitamus, stabilita subditorum nostrorum pace.

(Quod nobis maxime in animo iam est) totum hoc negotium asserendae Palatinae familiae et vindicandae stirpis regiae, inter praecipuas et publicas regnorum curas subditis nostris dehinc fore et quia sparsi sunt apud nos rumores vestram serenitatem et illustres dominos regentes de pace facienda cum imperatore cogitare. Idcirco cum assensu ordinum huius regni in publicis hisce comitiis generosum hunc virum nobis sincere dilectum, statim cum hisce literis in Suetiam praemisimus qui vestram serenitatem et illustres dominos regentes certiores faceret legatum nostrum brevi subsequuturum, et ea mandata allaturum.

Quae vestrae serenitati et regno Sueciae honori et decori, afflictis Germaniae principibus usui et emolumento, quaeque maxime profutura sunt, ad majorem inter nos et nostra regna confirmandam amicitiam interim vestram serenitatem et illustres dominos regentes, serio obtestamur ut si qua hactenus instituta sit actio pacis, velitis lente et pedetentim procedere in illo negotio persuasum enim habemus illustres dominos regentes pro inveterata sua prudentia hoc satis providere et subinde cogitare, nullam fore firmam ac diuturnam in Germania pacem ubi non in communi consulitur, nec remansuram diu illam concordiam quae seorsum sit sublata alterius partis necessitate qua primum aegre coaluit, sed meliora ominamur a vestra serenitate et illustribus dominis regentibus et ea potissimum exspectamus, quae nobis stimulos addere possunt, pro maximo nostro interesse in pulcherrimo hoc honoris et verae gloriae studio vobiscum decurrere, pro restauranda libertate Germaniae et oppressis inibi principibus faxit vero Deus, ut rata sint quae molimur super tali incepto, cedantque in nominis sui gloriam, et Christianae reip[ublici] incrementum, de caetero vestrae serenitati et illustribus dominis regentibus, prosperimos armorum successus, et salutem optatam vovemus et precamur.

Vestrae serenitatis frater et consanguineus amantissimus, sic subscribitur, Carolus Rex.

Balmerino, parliamenti praeses.

  1. NAS, PA6/4, 'October 6 1641'. Back