Parliamentary Register

[18 June 1633]

Prima dies parliamenti

Procedure: continuation of parliament

Parliamentum excellentissimi principis Caroli Dei gratia Scotiae, Angliae, Franciae et Hiberniae regis fideique defensoris tentum et inchoatum apud Edinburgh decimo octavo die mensis Junii anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo tertio per hos commissionarios subscriptos, viz Andream Argadiae episcopum, Georgium Orcadensis episcopum, Robertum dominum Melvill, dominum Joannem Hay de Lands, militem, clericum rotulorum registri ac consilii supremi domini nostri regis et dominum Thomam Hope de Craighall, militem baronettum, advocatum dicti supremi domini nostri regis, una cum domino Georgio Forrester de Corstorphin, vicecomite vicecomitatus de Edinburgh, Alexandro Clerk, preposito burgi de Edinburgh, Magistro Joanne Hay, clerico de Elgin, pro constabulario, Magistro Joanne Olyphant, advocate, pro marescallo, et Andrea Quhyte, adjudicatore.

Sectis vocatis et curia legitime affirmata.

  1. NAS, PA2/21, f.3r. Back
  2. NAS, PA2/21, f.3r-v. Back
  3. NAS, PA2/21, f.3v. Back
  4. NAS, PA2/21, f.3v. Back

The whilk day comperit Sir Thomas Hope of Craighall, knicht baronett, his majesties advocate, and produicit oure soverane lords commissioun under writtine under the quarter seall, quhairof the tennor followes:

Carolus Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae rex, fideique defensor, omnibus probis hominibus suis ad quos presentes literae pervenerint salutem. Sciatis quia nos in memoriam nostram revocantes, quod summa et suprema curia parliamenti antiqui regni nostri Scotiae per speciale nostrum mandatum decimo tertio die mensis Aprilis anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo secundo prorogatum et continuatum fuit usque ad decimum octavum diem Junii instantis anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo tertio, et quia nunc gratiosa Dei providentia in dicto regno nostro personaliter presentes sumus ad tenendum parliamentum nosigitur ad hunc effectum (quia necesse est dictum parliamentum dicto decimo octavo die mensis Junii instantis assigendum fore ac curren' declarandum) fecimus, nominavimus et constituimus tenoreque presentium facimus, nominamus et constituimus personas subscriptas commissionarios nostros, viz dilectos nostros reverendos in Christo patres Andream episcopum Candidae Casae, Andream episcopum Lesmoren', Georgium episcopum Orcadum', predilectos nostros consanguineos Jacobum dominum Ogilvie de Airlie, Joannem dominum de Balmerinoch, Robertum dominum Melvill, dilectos nostros dominos Joannem Hay de Lands nostrorum rotulorum registri et consilii clericum, Thomam Hope de Craighall, nostrum advocatum, Georgium Elphingstoun de Blythiswode, nostrae justiciariae clericum, et Jacobum Galloway libellorum supplicum magistrum, milites, cum potestate iisdem vel quibuscunque eorum quinque congregandi et conveniendi infra pretorium burgi nostri de Edinburgh decimo octavo die mensis Junii instantis secundum ordinem formam et solemnitatem in talibus casibus usitatam assigi et affirmari causandi predictam summam et supremam curiam parliamenti, et casu absentiae quorumcunque membrorum necessariorum dictae supremae curiae alios eorum loco creandi, nec non cum potestate iisdem vel quibuscunque eorum quinque ut dictum est declarandi dictum parliamentum fore curren', ac procedendi dicto die diebusque subsequen' deinceps vocandi status eorumque commissionarios comparere in parliamento obligatos donec in solemni modo parliamentum fiat, quod statuimus fore (volente Deo) die Jovis proxime futuri vigesimo die dicti mensis Junii instantis et generaliter omnia alia et singula faciendi, gerendi et exercendi que in premisis aut eocirca necessaria fuerint seu quomodolibet opportuna, firmum et stabile habentem et habiturum totum et quicquid prefati commissionarii vel quicunque eorum quinque in premisis rite faciendum duxerint. Quare universis et singulis quorum interest vel interesse poterit stricte precipimus et mandamus quatenus prefatis nostris commissionariis vel quibuscunque eorum quinque eorumque officiariis et ministris in omnibus et singulis premissa tangentibus prompte pareant, respondeant et intendant sub omni pena que competere poterit in hac parte. Datum sub testimonio nostri magni sigilli apud Halyrudhous decimo septimo die mensis Junii anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo tertio, et anno regni nostri nono.

  1. NAS, PA2/21, f.3r. Back
  2. NAS, PA2/21, f.3r-v. Back
  3. NAS, PA2/21, f.3v. Back
  4. NAS, PA2/21, f.3v. Back

Upon the productione and reiding quhairof and fensing of the forsaid parliament, the said Sir Thomas Hope askit actis and instrumentis.

  1. NAS, PA2/21, f.3r. Back
  2. NAS, PA2/21, f.3r-v. Back
  3. NAS, PA2/21, f.3v. Back
  4. NAS, PA2/21, f.3v. Back

The lordes commissioners abonewrittine ordaines this present parliament to rin daylie till it sall please his majestie and estaits to ryde and to choyse the lords of the articles; and ordanes the commissioners of the small barrounes and borrowes to produce thair commissiounes upon the nynteine day of this instant, and publicatioun to be maid heirof at the mercat croce of Edinburgh that nane pretend ignorance.

  1. NAS, PA2/21, f.3r. Back
  2. NAS, PA2/21, f.3r-v. Back
  3. NAS, PA2/21, f.3v. Back
  4. NAS, PA2/21, f.3v. Back