1628, 15 September, Edinburgh, Parliament (continued)

Parliamentary Register

Apud Edinburgum, 15 Septembris 1628

Procedure: opening of parliament

Parliamentum potentissimi principis Caroli Dei gratia Magne Britannie, Francie et Hibernie regis fideique defensoris tentum et inchoatum apud Edinburgum decimo quinto die mensis Septembris anno antedicto virtute commissionis sub testimonio sui magni sigilli de data apud aulam de Bewlie duodecimo mensis Augusti 1628 per suos commissionarios subscriptos videlicet Wilielmum comitem de Monteythe, praesidem secreti consilii, Thomam comitem de Hadingtoun, eiusdem secreti consilii custodem sigilli, Georgium comitem de Wintoune, Alexandrum comitem de Lynlythgow, dominum Archibaldum Achesone de Clancairne, secretarium, dominum Joannem Hammiltoune de Magdalenis, rotulorum registri ac consilii clericum, et dominum Thomam Hope barronettum de Craighall. militem, advocatum dicti supremi domini nostri regis. Sectis vocatis, curia affirmata.

  1. NAS, PA2/21, f.1r. Back