[1705/6/8]*[print] [email] [cite] [preceding] [following]
Her majesties' gift and commission to Hugh, earl of Loudoun, to be the other principal secretary of state, read and ordered to be recorded, whereof the tenor follows.
Anna, Dei gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae, regina, fideique defensor, omnibus probis hominibus ad quos praesentes literae nostrae pervenerint salutem. Quandoquidem nos regio nostro animo perpendentes nihil magis in ministerii nostri et regnorum nostrorum commodum conducere posse quam ut probatae fidelitatis et integritatis viri principales coronae nostrae ministri speciatim vero status nostri secretarii constituantur; quibus specialem poterimus habere fidem tam quoad authoritatem nostram quam subditorum nostrorum commodum nosque etiam abunde satisfactae et compertum habentes de fidelitate integritate aliisque perpluribus facultatibus fidelissimi et dilectissimi nostri consanguinei et conciliarii Hugonis, comitis de Loudoun; quibus ad munus et officium unius ex principalibus status nostri secretariis praedictis obeundum usquequaque sit idoneus; ob praedictas itaque et multas alias rationes et considerationes noveritis nos nominasse constituisse et ordinasse sicuti nos tenore praesentium nominamus constituimus et ordinamus eundem Hugonem, comitem de Loudoun unum ex duobus status nostri secretariis nobis pro antiquo nostro regno Scotiae, durante nostro beneplacito solummodo et donec praesentes a nobis scripto revocentur, coprincipalem et conjunctum cum fidelissimo et dilectissimo nostro consanguineo et conciliario Gulielmo, marchione de Annandale altero pro dicto regno status secretario; dando et concedendo sicuti nos tenore praesentium damus et concedimus durante spatio antedicto ipsi dicto Hugoni, comiti de Loudoun locum munus et officium unius ex duobus principalibus status nostri secretariis antedictis cum justo et equali dimidio omnium feodorum proficuorum emolumentorum casualitatum libertatum et immunitatum quae ad dictum munus locum et officium perprius pertinebant seu pertinere poterant; una cum annua pensione mille librarum monetae sterlinensis secundum donationem ejusdem per nos ipsi concessam datam cum praesentibus; cum plena potestate illi utendi exercendi et fruendi dicto loco munere et officio et specialiter scribendi subscribendi et nobis offerendi omnes donationes cautiones et signaturas quascunque regali nostra manu muniendas† et recipiendi justum et aequale dimidium omnium honorariorum praemiorum et casualitatum eo spectantium atque etiam aequalem habendi potestatem et privilegium cum dicto Gulielmo, marchione de Annandale altero nostro status secretario pro dicto regno recipiendi interponendi et conservandi omnia signeta dicti regni et aequale dimidium beneficiorum et emolumentorum inde provenientium in privatos suos usus applicandi ac etiam potestatem deputatos et custodes dictorum nostrorum signetorum constituendi et admittendi et adsciscendi omnes clericos et signeto nostro scribas cum omnibus clericis vicecomitatuum et clericis ad pacem in dicto regno† et eo nomine ipsis† commissiones† quibus muniti iis muneribus ad vitam fungi et frui possunt; idque quoties contigerit dicta munia vel quodvis eorum quocunque casu esse vacua; et recipiendi compositionum et commodorum aequale dimidium ex admissione dictorum clericorum provenientium ac ea ad privatas accommodandi usus. In cujus rei testimonium praesentibus magnum sigillum nostrum appendi praecepimus. Apud aulam nostram de Kensingtoun, quinto die mensis Junii, anno Domini millesimo septingentesimo quinto et anno regni nostri quarto. Per signaturam manu S. D. N. reginae suprascriptam.
Written to the great seal and registrat the eleventh day of June, 1705. Sic subscribitur, Charles Kerr. Sealed at Edinburgh, the eleventh day of June, one thousand, seven hundred and five years. Sic subscribitur, Alexander Ogilvie.