Procedure: commission to Sir James Murray of Philiphaugh

Her majesties' gift and commission in favors of Sir James Murray of Philiphaugh to be lord clerk register, read and ordered to be recorded, whereof the tenor followeth:

Commission to Sir James Murray of Philiphaugh to be lord clerk register

Anna, Dei gratia, Magnae Britanniae, Franciae et Hiberniae, regina, fideique defensor, omnibus probis hominibus ad quos praesentes literae nostrae pervenerint salutem. Quandoquidem nobis abunde satisfactum sit tam de fidelitate et praeclaris animi dotibus quam de sincera integritate fidelissimi et dilectissimi nostri conciliarii domini Jacobi Murray de Philiphaugh speciatim vero quod ad munus et officium registrorum et rotulorum nostrorum clerici in dicto regno nostro obeundum apprime est instructus; noveritis igitur nos nominasse constituisse et ordinasse sicuti tenore praesentium nominamus constituimus et ordinamus dictum dominum Jacobum Murray, durante nostro beneplacito solummodo, nostrorum registrorum et rotulorum nostri concilii et sessionis et scaccarii nec non omnium commissionum parliamentorum et ordinum conventuum in dicto nostro regno clericum; dando et concedendo illi idem munus et officium durante spatio antedicto cum omnibus honoribus dignitatibus privilegiis proficuis immunitatibus et casualitatibus quibuscunque eo spectantibus vel quae de jure et praxi dicti nostri regni eo spectare dignoscentur; cum plena et absoluta potestate et authoritate illi eligendi et constituendi clericos substitutos vel deputatos unum seu plures in dictis officiis seu quavis ejusdem parte idque ad vitam talium substitutorum seu deputatorum qui eorum officiis† cum omnibus eorundem emolumentis durantibus omnibus eorum vitae diebus respective potientur; ordinamus denique et authoritatem ipsi tribuimus omnia et singula facere et praestare de lege et praxi hujus regni nostri dicto officio competentia vel perprius a quovis alio in dicto officio praestita; et tenore praesentium ordinamus et constituimus dictum dominum Jacobum Murray habere levare et recipere integra praeterita proficua divorias perquisita et casualitates quae per dictum munus et officium exorta sunt a tempore quo idem per nos vacuum declarabatur. In cujus rei testimonium praesentibus magnum sigillum nostrum appendi curavimus. Apud aaulam nostram de Saint James's, vigesimo primo die mensis Novembris, anno Domini millesimo septingentesimo secundo et anno regni nostri primo, Per signaturam manu S. D. N. reginae suprascriptam.

Written to the great seal and registrat the thretty day of November, 1702. Sic subscribitur, Charles Kerr. Sealed at Edinburgh, the thirtieth day of November, jM vijC and two years, in absence of Sir Andrew Home, by special warrand till the seal be renewed. Sic subscribitur, George Rentone.

  1. NAS. PA2/38, f.68v-69. Back
  2. 'seu quavis ejusdem parte' inserted in APS. Back